Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 95

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


95. ad Papiensem

Natali Domini Deique nostri

Aurum non leve sponte liberalis,

Cum nihil peterem, dedit Ravennas.

Misisti tacito nihil; videbo

5

Quid dabis, Papiensis, ecce posco.