Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 111

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


111. ad Aesculapium

Vxorem futui videns ab Aulo

Argus continuo pedem reduxit

Et post in thalamum vocavit illum

Et dixit: "Mihi servias, minister,

5

In cena placet, in fututione

Nolo sis mihi denuo minister".