Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 114

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


114. ad Nearcum

Quid confise brevi puer iuventa

Spernis versiculos meae Camenae?

Cursu praetereunt dies fugaci,

Aetatem spatio brevi terentes,

5

Sed plus perpetuis perenne saeclis

Hoc quodcunque canet Thalia vivet.