Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 115

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


115. ad Nearcum

Pendent vertice candido Nearci

Crines aureoli, micant ocelli

Ceu perlucidulus nitet lapillus.

Et frons est eboris glabella, nasus

5

Et mentum, genulae, labella, collum,

Pectus ac humeri, manus, lacerti

Et quicquid tegit hinc et inde vestis

A summo capitis pedes ad imos.