Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 132

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


132. ad Quintilium

Nunc hos nunc alios manu Cicuta

Libros perpetuo vehit per urbem,

Vt dicat populus: "peritus hic est",

Sed plenis manibus nihil libellis

5

Sapit, cui vacuum caput cerebro.