Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 133

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


133. ad Faustinum

Quamvis in pretio sit reverentia

Rugosi capitis cum nivea coma,

Mallet Quintilius quam venerarier

Nunc mollis fieri, quo meretricibus

5

Ac esset pueris semper idoneus.