Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 141

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


141. ad Lucillum

Cum moechas futuis, vir es, Lucille,

Femina es, patiens fututiones.

Quo fit a facie, Lucille, leno,

A tergo meretrix queas vocari.