Ugolino Verino epigrammata 4, 32

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


32. quod avarus contra omnes est malus,
in se ipsum est pessimus, ex sententia Pauli Emilii

Clara tibi Aemilii nota est sententia Pauli,

      Cum tonat adversus crimen avaritiae.

Omnibus est hostis, sibi vero infensus avarus:

      Excruciat noctes seque diesque, miser.

5

Non amat, immo odit cunctos, qui diligit aurum,

      Inque omnes saevit pernitiosa lues.

Pallent ora fame; dextra laevaque rapaci

      Per fas atque nefas raptat avarus opes.

Nil preter cumulare iuvat, nunquamque vorago

10

      Impletur; semper crescit avara sitis;

Pululat inque dies magis et senioribus annis

      A radice viret germen avaritiae.

Ex omni cetu est procul extirpandus avarus,

      Comunis tanquam est effugienda lues.