9.
CANTVS LAVDATIVVS ILLVSTRISSIMI ET EXCELLENTISSIMI DOMINI HERCVLIS ESTENSIS ETC.
Sunt quibus Herculei memoretur pectoris ingens
Robur, et horrendis viduatae
Tot monstris urbes; alii fera bella gigantum,
Fulmine deiectos Briarea et
5
Enceladum memorant iaculatoremque Mimanta.
Cantabunt alii fraternas
Aonidum vires et caesis impia bella
Fratribus et quanto dirumpat
Turbine Labdacidas stridens Capaneia pinus
10
Solus Maeonio cantetur
Carmine Troianos perfundens sanguine campos
Iliaco clarus Pelides;
At Macedum vires Indorumque horrida regis
Proelia commemorent alii; vel
15
Biscentena canant Tomyris sub milite caesa
Millia Persarum: simul atque
Addant humano saturatum sanguine Cyrum.
Sed me nec tam Sfortia virtus
Nec Venetum classes‚ Scythici quos contudit ingens
20
Maumethis rabies; nec tam me
Alphonsi illustres oblectant Marte triumphi,
Quam decus Herculeae percussit
Laudis et egregius praeclari nominis haeres;
Quo melius terris tribuere
25
Nil superi: geminos quamquam duo sidera caeli
Tyndaridas dederint et Martis
Progeniem Latiis quae subderet arcibus orbem,
Torquatos Fabiosque, et altum
Caesarei generis decus, et fortissima bello
30
Pectora Scipiadas tulerint, et
Immotos iactent terris tribuisse Catones
Hos nostri superant Estensis
Herculis egregiae laudes atque inclyta gesta:
Seu iuvet in Calabro pugnantem
35
Pulvere terribilesque agitantem dicere turmas
Deiectasque manus Siculorum,
Cum Sarnum pavidae regis liquere cohortes
Turbatae Aragonumque phalanges;
Seu iuvet horrisono cedentem dicere Marti
40
Quando truces lituum strepitus et
Deserit immites pacato pectore pugnas,
Pacificus tandem patriae cum
Redditus est dulci, votis iam mille petitus.
Sed pacis placidae quae gessit
45
Nullus Apollineo cantabit carmine gesta:
Ille liceat redeat Smyrnaeus
Vates‚ Iliacos doctus cantare tumultus,
Et licet ad superos iterum nunc
Virgilium mittant et carmina dulcis Horati
50
Elysium quis claudere cura est.