Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 1

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


1. Iohannis Baptistae Mantuani
ad libellum epistola seu elegia
qua eius admonitio feliciter incipit

Care liber, tandem brevibus contente tabellis,

      Vade charoneas nunc habitare domos.

Vnde tamen venias quis sitque muneris auctor

      Scire - quod haud dubito - si studiosus erit,

5

Nec mora sit, dicas: "Illa tibi mittor ab urbe

      Quae manet Euganea, quae stetit ante loco

Et quam Medoacus placidis circumfluit undis,

      Ostia cui nomen tale dedere sua

Adriaci, seu quam posuit prope litora ponti

10

      Antenor, captam cum fugeret patriam.

Hispanus ille tuus extat - qui muneris auctor,

      Qui bibit in gremio prima elementa tuo,

Qui tibi se vitam semper dedisse fatetur -

      Quia tibi Musas seque suasque dicat.

15

Quidque sui credit, si nunc potes immemor esse,

      Cervarium superas oblivione lupum".

Carmina niliaca cur sint inscripta papiro

      Quaerenti, dic: "Hoc pauperis extat opus.

Et nimio cultum fulvo videtur et auro,

20

      Felices libros qualiter ire decet;

Illius at quoniam regina pecunia sedes

      Effugit, in illum defluit omne malum:

Incultaque fronte decet ire libellos,

      Atque omnes habitus, quos gerit ille, gerant.

25

Isto laeta, tamen, versu non pauca videbis

      Carmina et assiduis paene referta iocis.

Quae, tristes animi curas cum pellere vellet,

      Edidit, ingenio non tamen apta suo".

Et si scire volet quid agam, dilecte libelle,

30

      Sive quibus quaeret insideam studiis,

Linquere consilio me, dic, Helicona paterno

      Invitum et Musis vertere terga novem.

Dicque: "Pro versu nodosa sophismata solvo,

      Pro Musis melior philosophia subit".

35

Si vero te aliquis mordaci carperet ore,

      Quando hic incompte plurima dicta leget,

Dicito: "Cum dominus teneris me emisit in annis,

      Illius haerebat prima lanugo genis.

Ille tamen carus tunc versabatur in antris,

40

      Atque puer Musis tuncque gratus erat;

Pocula Castalio saepe illi plena liquore

      Tunc etiam puero Calliopea dabat.

Non tamen Aonios se interserit ille poetas;

      Forsitan hoc idem nomen habere cupit.

45

Ast opus vobis supplex offertque dicatque,

      Radices unde principiumque trahit.

Hoc tibi pollicitum dixit se saepius esse,

      Pollicitus mittit saepius istud opus.

Nunc iubet accipias mittit qua fronte libellum

50

      Baptista hunc; dicas: 'vos faciatis idem'.

Ille recedenti dedit haec mihi iussa libello

      Quae canerem. Iussit dicere fine: 'vale'".