Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 2

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


2. eiusdem ad Iacobum Cortarolum
Patavinum epistola

Quas tibi pollicitus sum, Cortarole, tabellas

      Accipe, nec tristi, te precor, ore lege.

Non cultos iuvat hoc mores nec seria versu,

      Sed potius faciles inseruisse iocos.

5

Namque sumus iuvenes, iuvenilia dicere fas est,

      Scilicet et dulces composuisse sales.

Cum vero gravior venietque severior aetas,

      Sermoni nostro plus gravitatis erit.

Ipsa senecta licet iuveniles increpet annos,

10

      Quae nunc facimus fecit et illa tamen.

Sed etiam prima fortes aetate iuvenci

      Inter se certant cornibus oppositis,

Et pingues validis praescindunt viribus agros,

      Perdulcem semper in Veneremque ruunt.

15

Emeritae postquam huius venit hora senecta,

      Defluit e frigido pristina corde Venus.

Primariosque docent tellurem scindere tauros

      Et dare sub pando colla torosa iugo.

Cortarole, suos mores fert quaelibet aetas:

20

      Sic vult qui summa Iuppiter arce tonat.

Ipse puer faciles gaudet componere nugas

      Atque studet rixas fingere saepe leves.

Quisque suae iuvenis fastidia longa puellae

      Conqueritur, verba semper amoris habet.

25

Deinde graves quarta mores cum aetate sequuntur,

      Quae semper labore dedito quaerit opes.

Tempore post modico subrepit cana senectus,

      Quae iuvenum curas increpat esse leves.

Esset turpe seni verbis iuvenilibus uti;

30

      Turpe etiam nobis sermo senilis erit.

Cur tamen in Venerem non sit procliva senectus

      Si peteres, satis haec sit tibi causa brevis.

Hi totiens teneras olim futuere puellas,

      Vt sua paulatim perderet ossa calor;

35

Et modo quod toto sulcatur corpore rugis,

      Illa prius fuerat sanguine plena cutis.

Si vero sanguis quo fugerit ille requiris,

      Accipe quae lepido carmine vera cantem:

In cunno cupidis illum emisere puellis,

40

      Cum tensus rubra fronte Priapus erat.

Quod si tam vires essent velut ipsa voluptas,

      Effugeret penes femina nulla senum;

Certatim tremulis captarent oscula labris,

      Blanditias dominae concinerentque suae.

45

Quare nos usus iuvat effutire severos,

      Haec aetas cum sit nostra severa parum.

Hic tener est versus, teneris bene convenit annis:

      Haec est a nostris meta terenda rotis.

Iucundo hoc tristes fallemus carmine curas,

50

      Quae nostro fixae pectore me perimunt.

Quod si diva Venus me pondere liberet isto,

      Semper ero miles et sua castra sequar.

Et iungam viridi semper mea tempora mirto,

      Vitalis nostrum dum riget aura caput.

55

Quare, sancta Venus, nobis has adime curas:

      Pendebit templis multa tabella tuis.

Cortarole, meae si qua est tibi cura salutis,

      Nunc pro me Paphiae da pia vota deae.