Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 3

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


3. eiusdem de amasia ad amicum

Vt scribis, si te totiens tua Cinthia fallit,

      Obsidet illius pectora dura silex,

Saeva Dionei nec spicula novit amoris,

      Spicula quae exemptum non voluere Iovem.

5

Tempus erit quo se spreti tendebit amantis:

      Et reddet paenas, auguror, ille suas.

Nam si non iuvenis fas est ut discat amare,

      Cum veniet lento curva senecta pede

Et nimium se tunc errasse fatebitur amens:

10

      "Me miserum!" dicet "nunc scio quid sit amor".

Haec tibi certa cano: certo deus edidit ore

      Qui manibus semper tela facesque gerit.

Et scio: quaecumque canit deus iste Cupido,

      Eveniunt: didicit non nisi vera loqui.

15

Et quos sponte suis accingi viderit armis,

      Permittit facili semper amore frui;

Qui vero fugiunt, veluti iuga prima iuvencus,

      Hos miseros paenis afficit innumeris.

Aspice: Narcisus tenerum spernebat amorem.

20

      Non impune tulit, hunc quoque visit amor:

Nam licet imprudens alienos fugeret ignes,

      Effugit vultus non tamen ipse suos.

Ergo tuo, si me curas, iam parce dolori:

      Pendeat et digitis levis harundo tuis.