Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 10

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


10. eiusdem ad Iohannem Crisanum

Quamvis Thebani non sint mihi pectora Vatis,

      Qui, Narcise, tuum praecinit exitium,

Est praesaga tamen mihi mens, nec, Dalmata, fallor

      Te captum multis esse cupidinibus.

5

Et scio arripiat cuius te virginis ardor

      Et tibi contiguas incolat illa domos.

Illius formam, teneros quoque novimus annos,

      Et pariter quam sit pectore fixa tuo.

Et scio te miserum nimio languere dolore,

10

      Quod nequeas teneris basia ferre genis.

Quid dicam? Quotiens riguo lascivit in horto,

      Aerei pallens qua cadit umbra piri!

Improba sidereo depascis lumina vultu,

      Et, quae veste latent, sint meliora putas.

15

Illa tuo facilem virgo se praebet amori

      Et Venerem quam tu non minus illa cupit.

Muri sola vetat moles, quae inter iacet ingens,

      Quin cupidum Veneris perficiatis opus.

Praecipitem te des ex alto, Dalmata, muro,

20

      Iuppiter ut Damnis se dedit in gremium.

Molliter excipiet nam te Venus ipsa cadentem,

      Ne tua saxosa pectora laedat humus.

Et, ne pronus eas, addet tibi Iuppiter alas,

      Expertus quoniam scit bene quid sit amor.

25

Iuppiter, haud dubita, semper succurrit amanti.

      Eia ergo, ex alta deice te specula.

Atque, ope divina sospes cum veneris illuc,

      Da in niveo felix basia mille sinu.

Illius opponens teneris tua pectora annis,

30

      Da pro me roseis oscula mille labris.

Sed cave deprehendat te tunc tutela puellae:

      Nam fieret vester forsan amarus amor.

O ego si possem talem reperire puellam!

      Illa foret semper carmine nota meo,

35

Et plusquam Nemesis, plusquam formosa Nehera,

      Et plusquam Calvi candida Quintilia,

Credite, Nasoni plusquam dilecta Corinna,

      Lesbia vel plusquam, dive Catulle, tua.

Quae mea dicetur, clare fiet carmine virgo:

40

      Atque aevum extendam nomen in omne meum.

Vos, igitur, tenerae, semper mea cura, puellae,

      In quibus est scita spesque salusque mea,

Nos miseros, quaeso, iuvenes, discatis amare.

      Ingenui certe res amor est animi.

45

Res amor est teneris tantum quae convenit annis:

      Rugosos nimium dedecet ille senes.

Vos igitur tenero, quaeso, subeatis amori,

      Dum tenera est aetas, dum geniusque viret.