Battista Mantovano epigrammata iuvenilia, 12

Testo base di riferimento: R. Girardello, 1974

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


12. eiusdem de Priapo

Forte suburbanis hodie spatiabar in hortis

      Praebueratque mihi Dalmata se comitem.

Securique locum dum nos miramur amoenum

      Astitit et torvi falce Priapus ait:

5

"Quo dirextis iter? Quae vos audacia cepit?

      An paenitus toto pectore mens abiit?

Hortulus hic et quae dextra levaque videtis

      Subdita sunt curae iugera laeta meae.

Hac ego falce tero volucres, hoc inguine fures,

10

      Ne quid ab his nostris diminuatur agris.

Namque mihi cultor dat debita sacra quotannis,

      Huc fert cum molli mitia poma piro.

Atque ferunt primas de qualibet arbore fruges;

      Et clamat cum me rustica turba colit:

15

Dive, precor rapidos fures averte, Priape;

      Quilibet hortorum te sciat esse deum.

Forsitan ulla meos intrat si femina fines,

      Non exit quin me sentiat esse marem.

Ipse puer, limen si forte tenellulus istud

20

      Transit, me durum sentit habere femur.

Et quisquis fuerit vir qui diverterit istuc,

      Istinc nodoso stipite caesus abit".

Haec deus immiti postquam fuit ore loquutus,

      Contremuere meo pectore corda metu.

25

Diripuique manu pavidus de vertice tegmen,

      Herbosum pressi ter genibusque solum.

"Da veniam nobis, si quid peccavimus" inquam;

      "Parce: reflectemus enim, Priape, pedem.

Vt subducamus quidquam non venimus istuc,

30

      Sed tantum cultos ut videamus agros.

Nec quisquam nostrum - mihi hic, bone Iuppiter, adsis -

      Addita tutelae noverat ista tuae.

Non dabis ingratis veniam: sacra quotannis

      Atque aras mediis instituemus agris.

35

Auritusque tibi quem nos mactemus asellus

      Arcadio semper de grege ductus erit".

Annuit ipse deus, et quod contraxerat ante

      Detraxit placida fronte supercilium.

Et sic subridens: "Meruistis solvere penas

40

      Scilicet, at prodest dicere quod sequitur.

Sed vobis culti facundia profuit oris.

      Illa feros animos efficit esse pios.

Infernas etiam vincit facundia mentes:

      Hac siluit stygiae navita victus aquae;

45

Horrendas voces compescuit ore trifauci

      Qui canis aeratas excubat ante fores;

Cumque suo tacuit Proserpina victa marito,

      Orpheu, thraciam te feriente lyram.

Ingenium nobis non est immitius illis.

50

      Illa quid mirum si quoque flector ego?

Nec satis est tota quod vobis mente peperci;

      Ast etiam super hoc altera dona feram.

Cernitis hic noster quam sit bene cultus agellus,

      Quot fruges istic terra benigna ferat.

55

Hic sunt: seu nuces dulces, seu malitis uvas

      Carpite; neu tumeat pectora vestra timor".

Dixerat, et geminos curvata falce pepones

      Legit, quos nobis munera grata dedit.

Verbaque porrecto dono superaddidit ista:

60

      "Eia, agite: hoc primum munus habete meum.

Pyerides - opus est - mihi carmina dicite, Musae,

      Hellespontiaci munere digna dei.

Non certent dulces huius cum laudibus uvae,

      Nec cum maturis mitia poma piris.

65

Et quid cum niveo memorem te, carica, lacte?

      Et quid vos etiam, mollia fragara, canam?

Quid dulces cerasos memorem, quid cerea pruna?

      Cedant cum flavis albida mella favis.

Divinum munus, praeclaro numine dignum!

70

      O munus dulci dulcius ambrosio!

Istud si foetidi vidisset cena Neronis,

      Cum iam ponebat Roma superba caput,

Consilium pingui veluti de pisce vocasset,

      Dixisset caecus verba iocosa senex.

75

Iuppiter e summa sese demitteret arce,

      Vt sua mortali tangeret ora cibo,

Si modo nunc esset qui Iuppiter ante manebat,

      Europam qui trans aequora vexit olim.

Hoc etiam potius quam carmine thracius Orpheus

80

      Flexisset nigri numina dura Iovis.

Tu quoque ad infernas isses sine viribus umbras,

      Tirinti, istius muneris usus ope;

Et neque Medeae sagae tibi carmina, Iason,

      Quam munus nostrum plus tulisset opis.

85

Munera pervigilem sopissent ista draconem,

      Aeripides pariter ignivomosque boves.

Illa procul dubio fruges quae protulit istas

      Est vere summo terra dicata Iovi.

Heu quam dira meam tenuere oblivia mentem!

90

      Hoc immortalem reddere me potui.

Nam mihi quid triplices tali pro munere Parcae

      Donassent? Num me vivere perpetuo?

Vel saltem totidem quot Nestor viverat annos,

      Vel tibi quot Phoebus, diva Sibilla, dedit?

95

Sed dolor hoc nostro crescit cum carmine semper;

      Carmina si cedant, cedet ipse dolor.

Venturus, non herbis equidem nec versibus ullis,

      Sola sedatur oblivione dolor".