Antonio Geraldini carmina, 7

7. ad Antonium Posbonellum Insubrem, virum ingenuum

O fax Insubriae micans amoenae,

Ingens Castalidum decus sororum,

Antoni, lege maxime rogamus,

Quos molli recubans modo sub umbra

5

Lusi versiculos super virentes

In pratis violas locis apricis

Propter fluminis impetum sonantis,

Dum Phoebus rutilis caput coruscum

Praecinctus radiis pari refulget

10

Sublimis spatio inter Hesperumque

Auroraeque sacras domos Eoae.