Battista Mantovano sylvae 1, 5

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


5. AD INNOCENTIVM OCTAVVM PONTIFICEM MAXIMVM,
ET CONVIVAS PRO DIE NATALI LAVRENTII ARCHIEPISCOPI
BENEVENTANI CARMEN

Summe pater curis et sollicitudine nunquam

Liber, et immensi moles cui credita mundi,

Vos quoque convivae, quorum si dicere laudes

Aggrediar, longo raucescant guttura cantu,

5

Splendida regali vobis convivia luxu

Haec Beneventanae pastor Laurentius orae

Reddit, et huic tanto longe meliora fatetur

Se debere choro, solvet quoque forsitan olim

Si sperata dabit cursus fortuna secundos.

10

Sed tamen augusto fuerant haec debita mensi

Festa sub ardenti cum Sol premit arva leone,

Luce sacra, cum risit inops Laurentius iram

Caesaris, et victis migravit in aethera flammis.

Illa dies natale dedit, Lucina parenti

15

Affuit enixae pulchroque puerpera partu

Laeta puerperii cruciatum in gaudia solvit.

Mox nova progenies foelicibus aedita fatis

Dicitur attollens caput arrisisse parenti.

Quod foelix faustumque putant, bonus exitus omen

20

Laudat, et eventu melior fortuna sequenti.

Illa igitur celebranda dies, et habenda quotannis

Laetior, et fastis est annumeranda diebus.

Idque memor facturus erat, nova seria dulces

Exclusere iocos, et in hoc convivia tempus

25

Sunt translata, illam rapuere negocia lucem:

Nanque aberat missus Roma legatus ab orbe,

Atque graves Vmbrorum iras, subitosque tumultus

Lenibat gravibus dictis, pacemque docebat,

Postquam strenuitas vigilans et provida virtus

30

Huic satis officio fecit, cum laude revertens

Eximia, statuit celebres apponere mensas,

Natalisque diem ritu celebrare parentum,

Sic etiam summus qui prospicit omnia pastor

Instaurare volens festas post seria mentes

35

Observare suos morem hunc indulsit avitum.

Et gaudere die, qua quisque sub aethera primum

Transiit, et vesci coepit vitalibus auris.

Et quanquam Gethicis contraria gentibus olim

Consuetudo esset, lachrymis quae tristibus ortum

40

Natorum, et laeto celebrabant funera cantu,

Nostra tamen longe melior sententia, mortem

Quae pulchrum dissoluit opus, quae nititur omne,

Quod natura parit, paucis abolere diebus,

Et nihil esse diu patitur, quae pingitur ore

45

Terrifico, lugubri animo meminisse necesse est.

Principium vero vitae qui dicitur ortus

Quo genus omne nova reparatur origine, secum

Gaudia mille vehit. Cum mens divinas recentem

Cuderet, et coelo stellas affigeret, orbem,

50

Mirabantur opus superi, nova machina mundi

Visa voluptatum pelagus, quod pectora divum

Corripuit subita sensus dulcedine complens.

Iure igitur natale iocos et gaudia poscit

Natura suadente dies, qua venit ad ortum

55

Progenies, primae capiens exordia vitae.

Ob causam tamen haud aliam vetus ille reversus

Mos, nisi quo fessas hominum post seria mentes

Sit fas instaurare iocis, et idonea rursum

Reddere corda virum rebus tali arte gerendis.

60

Nam labor assiduus mentes ut corpora frangit,

Attonitosque facit sensus, et inertia membra,

Ingenium nimios roburque retunditur usu.

Et caput obscura captum vertigine clavum

Perdit, et incerto navis secat aequora cursu.

65

Omnia quae duro sunt debilitata labore

Restituit secura quies, medicamina fessis

Ocia sunt, lassas instaurant ocia vires,

Quas labor enervat, quas longa negocia frangunt:

Ergo laborantes opus intermittere coeptum

70

Et cessare iubet veterum prudentia patrum.

Scipio littoreas, et Laelius anxius oras

Et Caietani tractum maris urbe relicta

Saepe peragrabant, et circum littora conchas

Fluctibus eiectas manibus legisse feruntur.

75

Maximus interpres legum lusisse lapillis

Scaevola narratur curasque fugasse fritillo.

Socraticos etiam ludos pueriliaque acta

Legimus atque semen studiis iuvenilibus usum.

Ergo voluptatem coenae genialis honestam,

80

Summe Pater, laeti una celebrare sodales.