Battista Mantovano sylvae 1, 6

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


6. AD IOANNEM PETRVM ARIVABENVM
EPISCOPVM VRBINATENSEM

Petre Heliconiadum studiis decorate sororum

      Cui dedit insignem docta Minerva locum,

Ista racemiferis nostri de vitibus horti

      Accipe Dircaei dulcia dona Dei.

5

Hanc tibi praecoxit flaventem Iulius uvam

      Sole Morlocheas ingrediente faces.

Scilicet ut nimium rapido dum fluminat aestu

      Frigida morbosam temperet uva canem.

Nam cavis ad plantas residens Orionis ardet,

10

      Atque pravi nostras verberat igne domos.

Frigore nunc opus est, opus ut fuit ignibus ante,

      Cum Boreas tanto stringeret arva gelu.

Sic natura parens tempus munivit utrunque,

      Caumata frigoribus temperat, igne gelu.

15

Ianus habet sylvas, et aprici vina phalerni,

      Creticaque idaeis trans mare vecta cadis.

His se armare potest, gelidamque retundere brumam,

      Et Melotaeis terga fovere togis.

Aestus habet gelidos latices, et caerea pruna,

20

      Pomaque cognomen quae cerasuntis habent.

Iulius ardorem primis necat aestifer uvis,

      Hacque salutari fruge ministrat opem.

Nec tibi grata minus fuerint mea munera, si quid

      Et si quid versus rusticitatis habent.

25

Rustica civili melior vindemia, ruri est

      Ille sacer vatum qui rigat ora liquor.

Hec fateor Lesbi non sunt in collibus orta,

      Nec de Cretaeis munera lecta iugis.

Non ea palmitibus coeli clementia nostris,

30

      Non est Flaminio gratia tanta solo.

Sive quod a Phoebo magis alongamur et austro,

      Et polus algenti nos aquilone premit.

Sive quod est illic aliis rationibus aether

      Mitior est illis gloria tanta locis.

35

Forte quod ex illis transivit in aethera campis

      Quae micat ex flammis facta corona novem,

Prospiciens oculis illas melioribus uvas

      Vitifer infundit vina superba Deus.

Adde quod in Delo Bacchi germanus Apollo

40

      Nascitur, arbitrio qui regit arva suo.

Iuppiter Idaeus alitus rura illa sub antris

      Dicitur Oleniae lacte rigasse ferae.

Gnosiacis ideo vis est en tanta racemis

      Inclyta tam dulci fertilitate Cydon.

45

Haec igitur tibi dona damus, meliora daturi,

      Vberius ferret si meliora solum.

Musa tibi vetuit sine carmine munere mitti,

      Quando magis quovis munere carmen amas.

Carmen amat quisquis tenero bene doctus ab aevo

50

      Aoniam studiis dulcibus hausit aquam.