2. AD ROMAM ADVENTV INACHI COMITIS TENDILIAE
ORATORIS REGIS HISPANIAE, AD INNOCENTVM OCTAVVM
PONTIFICEM MAXIMVM
Roma triumphales si tecum volueris annos,
Cum tua trans aequor Libycum misere nepotes
Arma, per infidas Tyriae Carthaginis urbes,
Invenies nullam maiora pericula gentem
5
Pro imperio, rebusque tuis, nec plura tulisse
Funera, quam genus Hesperium, sine fine manebit
Fama Saguntinae fidei, quae Punica nunquam
Iussa tulit, potius voluit dare moenia flammis,
Communique ardere rogo, quam fallere Romam.
10
Obvia nunc igitur veteres gratanter amicos
Et cives cognosce tuos. Hispania quondam
Iura habuit Latii, populis par cura duobus,
Et sors aequa fuit, morum concordia, linguae
Idem pene sonus, patriae communis utrique
15
Hesperus, uno ambae gentes de sydere dictae
Hesperiae. Quae pax potuit contingere maior,
Quae paritas melior quam quae descendit ab astris?
Hespereos igitur gaudens cape Roma colonos
Qui procul extremae digressi a littore terrae
20
Te longis adiere viis per inhospita saxa,
Et iuga Pyrenes, per Gallica regna per Alpes,
Atque per excelsum duri caput Apoenini.
Aspice ut adventu primo quasi numina coelo
Lapsa procul pulso pacem genuere tumultu.
25
Nam cum Parthenopes regem concordibus armis
Impeterent regni proceres, scis quanta per omnes
Italiam subit MAvors exciverit arma.
Italidas a fonte Padi commoverat omnes
Ad Scyllae furor usque canes, Reginaque saxa,
30
Longus ubi Ionias cadit Apoeninus in undas.
Exue moerorem. Tempus deponere ferrum
Admonet, hi cum pace tuos subiere penates
Et Martem pepulere tuis de finibus usque
Ad salis Ismarii populos, ubi dicitur ortus.
35
Pone sagum civile decus indue longae.
Pro lituis rediere fides, arguta superbam
Depellit Sambuca tubam, tranquilla tumultum
Pax fugat, et profugi redeunt in rura coloni.
Ad sua plaustra boves, fortes ad aratra iuvenci.
40
Iam fora sollicitant lites, ammona per altum
Navigat, et plenae Tyberina per ostia puppes
Vina ferunt Cyrnaea cadis spumantibus. Vrbem
Samnites Volscique petunt impune, recessit
Insidiarum omnis metus, et latronibus omne
45
Iam nemus est vacuum, ludunt in moenibus Vrsi.
Iam canit ad teretem pubes Romana columnam.
Haec Tagidae tibi dona ferunt, caput erige, et altam
Frontem attolle, ostro, gemmis, redit usus et auro:
Gaudia fert tam fausta dies, Hispania mittit
50
Gaudia, pacificum poscit sibi gaudia tempus.
Spargite fronde vias, viridem suspendite myrtum,
Ferte timum, plenis et gramina odora canistris.
Ferte oleae ramos, et tempora cingite lauro.
Et quo maiori saliant praecordia plausu
55
Accipe quis tantae caput est ductorque catervae.
Inachus illustri veniens ab origine gentis
Mendociae, cui magna subest Tandillia lato
Margine terrarum, qua pinguia permeat arva
Bethys oliviferis properans in Dorida ripis
60
Regius orator. Clarus bellique togaeque
Officiis, quem Castaliis dignatur Apollo
Fontibus, ense suo belli pater, aegide Pallas.
Cum vehit Hispanas animosa in bella phalanges
Territus incursu tanti Ducis, ora fugaci
65
Vertit equo refugitque suam Saracenus in arcem.
Sicut praecipiti fugiunt stridore volantes
Instantem quoties aquilam videre columbae.
Scit mores animosque viri simulatus Alamae
Murus et albenti circundata moenia velo.
70
Et ne tam insolitum belli stratagema sepultum
Sit tibi Roma, canam, fortes audite Latini.
Diruerat fragiles hostilis machina muros,
Cum iam sol nocturna cadens accenderet astra.
In summis urbs alta iugis monstrabat apertum
75
Hostibus ingressum, sed formidabile noctis
Tempus obest animis, dant corpora fessa quieti
Mane reversuri. Summa vigilabat in arce
Inachus, et nudum cernens latus, arte ruinam
Clausit, et invento nova moenia condidit astu.
80
Pictores quot erant vocat, et consuta figuris
Lintea murorum scribi iubet atque silenti
Nocte locans simulat reparatam moenibus urbem.
Mane attollentes oculos de vallibus hostes
Suspiciunt urbem integram, nova moenia noctu
85
Iacta putant, mirantur opus quasi coelitus ortum.
Pertaesique moras et opum dispendia, tollunt
Sarcinulas, et castra movent, post terga repente,
Inachus exiliens omnes obtruncat ad unum.
O genus insuetum pugnae, delusit imago
90
Belligeratorum fortissima castra virorum,
Et vicit pictura Duces, industria tantum
Vnius molita viri, mirabitur omnis
Ad quam fama huius belli pervenerit, aetas.
Legimus annales, veterumque revoluimus annos,
95
Europae, Libyaeque Duces: Asiatica bella
Novimus, et nusquam tam mirae invenimus artis
Ingenium, talem nullis in gentibus astum.
Huc igitur tanti orator tibi regis, et author
Pacis, et armorum tellus Saturnia ductor
100
Inachus ingrediens sancti vestigia patris
Venit adoratum, sacrataque limina Petro.
Roma tuas aperi portas, vel moenia frange,
Iste honor Elaeis datus est victoribus olim.