4. AD IOANNEM PONTANVM CARMEN EX TEMPORE
Cum legerem nuper curis accensus amaris
Vranien, Pontane, tuam, lucentiaque astra,
Et coeli stellantis opes, egressa repente
Luxit ut expulsa Sol tempestate voluptas.
5
Carminibus vis tanta tuis, quantam neque Circe
Nec Medea sagax medicis invenit in herbis.
Tristibus applaudunt animis, et grandia cantu
Dulcisono totam rapiunt in gaudia mentem.
Hoc erat Amphion, quo moenia surgere fecit.
10
Hoc erat Orpheo quod agebat flumina plectro.
Foelices igitur, tua qui cunabula primum
Et sacri videre ortus primordia campi.
Si coelo in nostras est tanta potentia mentes,
Vt canit Vranie, tanti si credere fas est
15
Esse vagos astrorum ignes, cillenia certe
Flamma tibi nimium favit, nimiumque potenti
Sydere Phoebaeum pluit in tua pectora carmen.
Te virides inter lauros Baianaque Tempe
Per loca quae fertur coluisse Papinius olim
20
Pierides aluere deae. Nos inter opacas
Mincius eduxit salices per aquatica rura,
Inter arundineas lutris ubi tecta, lacunas.
Propterea mea fila situm sensere palustrem,
Et rudis ex trunco nobis formata saligno
25
Est Lyra, et articuli resides, et inutile plectrum.
Hos igitur tenues orsus primumque futurae
Limen amicitiae ridentibus aspice Musis.