Battista Mantovano sylvae 2, 7

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


7. DEPRECATIO PRO SALVTE AEMILII ROMANI

Phoebe quid Aemylio febrem sinis esse molestam?

      In tua quid iuris corpora languor habet?

Tu pater herbarum, tu vim medicaminis omnem

      Per maria et fluvios mittis et omne solum.

5

Viribus usa tuis subigit Medea dracones,

      Terrigenasque viros, ignivomosque boves.

Vulneris auxilium non Larissaea tulerunt

      Spicula, sanatrix ars tua Phoebe fuit.

Tu piper et myrrham casias et Synnama profers,

10

      Et redolens opus est thurea virga tuum.

Tu paris hyblaeum nectar, paris attica mella,

      Sunt etiam munus Medica mala tuum.

Tu quoquis albentes in apricis collibus uvas,

      Gnosia vina paris, vina falerna paris.

15

Quae generant humiles foelicia balsama sylvae

      In Hiericuntino sunt tua dona solo.

Tu facis aestatem, tu ver, hyememque nivosam,

      Esque potens pluviae, grandinis, atque gelu.

Luna regit menses, tu Cynthie dirigis annos:

20

      Illa colit tenebras, tu iubar atque diem.

Semina cum liquida tu digeris omnia Tethy

      Quae freta, quae tellus, quae levis aer habet.

Tu liber, tu sancta Ceres, tu numina plura,

      Nam quia multa potes, nomina multa tenes.

25

Omnia comburis sub eodem sydera signo,

      Omniaque imperiis subiicis astra tuis.

Sola tuam claudit veniens soror obvia lucem,

      Et tua liventi lumina nube tegit.

Displicet id superis. Ideo pro talibus ausis

30

      Non leve vindictae constituere genus.

Namque viam lunae noctis voluere per umbram

      Vt chaos et tenebras discat et ipsa pati.

Ergo quid Aemylio febrem sinis esse molestam?

      Curtam dira lues haec tua membra premit?

35

Hic tibi primaevis vix ablactatus ab annis

      Obtulit aetatis tempora tota suae.

Nullus in Aoniis argutior ambulat oris,

      Seu numero currat impare, sive pari.

Ad domini funus cecinit miserabile carmen,

40

      Vnde tua meruit tempora fronde tegi.

Nunc iacet, et morbo dolet enervatus acerbo

      Moestitia tristem debilitante animum.

Non redit ad dulces musas, heliconidas undas

      Non valet infirmo sollicitare gradu.

45

Plectra iacent, lyra muta silet, sine carmine languent,

      Et viduae ducunt ocia longa fides.

Vitales aperi fibras, artusque iacentes

      Erige, nec stygius polluat ora color.

Quale Gigantaeis post aspera bella tumultus

50

      Te memorant carmen concinuisse Iovi,

Tale tibi referet, cum te praestasse salutem

      Senserit, et medicas applicuisse manus.

Et cecidisse tuis veterum Pythona sagittis

      Dicet, et auxilio Pergama facta tuo.

55

Quod te, quod triviam pulcherrima Thea sororem

      Progenuit sedes cur tibi, quarta datur.

Curve tuo mitem curru premis Aphrogeniam,

      Curve sub ardenti sydere Martis eas.

Cur Veneris claudo? Cur Martia furta marito

60

      Detegis, occultum nec finis esse scelus.

Quid sibi vult Phoebus, quid sol, quid nomen Apollo,

      Et cur te Rhodii Loemion esse canunt.

Cur tibi det Titan, et cur cognomina Delos,

      Nomina cur Cynthus, cur tibi Thymbra facit.

65

Cur Lucius, cur Clarius, Chrysocomusque Deus.

      Cur Myrinus, cur Cyrrhaeus, Paeanque vocaris,

Vnde tibi Argenetes nomen et Ortygius.

      Argolico ritu quare Argyrotoxus Agyleus,

Ac Nomius, quare dictus Alexicacos.

70

      Vlion adiunget cur te Milesia pubes,

Cur Graio veteres ore Phaneta vocant.

      Quid sibi tela volunt, quid laurea serta, quid arcus,

Quid lyra, quid crines, quid iuvenile decus.

      His aliisque tuas mulcebit versibus aures,

75

Et tua Pimplaeo carmine dona canet.

      Phoebe pater vatum communibus annue votis,

Proque tuo fusas accipe vate preces.