Battista Mantovano sylvae 3, 9

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


9. AD ELIAM CAPREOLVM, ET IOANNEM RVATVM
CINES BRIXIENSES DE STEPHANO VOSSONIO BENACENSI,
CARMEN EX TEMPORE

Accola Baenaci Stephanus Vossonia proles

      Omnia quae felix vita requirit, habet.

Ingenium solers, patientia membra laborum,

      Eximium prisca nobilitate genus.

5

Indolis egregiae sobolem de coniuge sancta,

      Et bene compositam morigeramque domum

Praedia ubi Libycae segetes, ubi gnosia vina,

      Pinguis omnigena fruge redundat ager.

Gazagrum veteres ideo dixere coloni,

10

      Gaza quod in tali nascitur omnis agro.

Vita viro simplex, qualis fuit ante recessum

      Erigones, qualis floruit ante Iovem.

Hospitibus lautus, parcus sibi, largus amicis,

      Quae superant pietas sola gubernat opes.

15

Caelicolas et templa colit, veneratur, adorat,

      Nullus abit vacuus relligione dies.

Libera mens vitiis syncera in pace quiescit,

      Nec satagit curis sollicitata malis.

Castalides hominem Nymphae comitantur, et inter

20

      Pierios habitat nocte dieque choros.

Mille sonos audivit, numeros intelligit omnes,

      Sive heros tonet, sive elegia fleat.

Frugis Apollinea plena est domus, atria, et ipsa

      Area quae domui proxima, carmen olent.

25

Scilicet hic illo felicior Arcade, quem vox

      Delphica felicem testificata fuit.

Ergo inter vestros illum consciscere cives

      Et donare hominem vos decet urbe pium.

Indecorem vobis fore frustra creditis, omni

30

      Tempore qui Musis militat atque Deo.