Battista Mantovano sylvae 4, 1

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


1. AD IAFREDVM CAROLVM DELPHINATVS PRAESIDEM,
ET MEDIOLANI VICECANCELLARIVM

Magne gubernator duplicis Iafrede senatus

      Typhis in hoc tanto vel Palinure freto,

Si tam grande meos onus hoc convolvis in armos,

      Et vis ut reges regnaque tanta canam:

5

Pareo, sed tanto ne sim temerarius ausu,

      Te vires, opus est ingeniumque dare.

Fer mihi suppetias, ne mens ubi tendere in altum

      Coeperit, in terras cum Phaethonte ruat.

Quod tulerit Phaeton sine vi, sine Numine currus,

10

      Decidit in liquidas praecipitatus aquas.

Icaron, audaci dum permeat aera curru,

      Fama est incoepta poenituisse viae.

Non eget istud iter cymbis, sed navibus altis,

      Aequora et undantes quae patiantur aquas.

15

Fac quoque, ne si qua est, mea sit mihi noxia virtus,

      Dum subeo leges imperiumque tuum.

Neu male constructi subter gurgustia claustri

      Languere hyberno me patiare gelu.

Hic Boreas noctu rimas vestigat hiantes,

20

      Et scythica ingentes congelat aura cados.

HIs ego sub laribus patior Rhodopeia semper

      Frigora, Bistonias, Sarmaticasque nives.

Vidi ego nocturni per mille foramina tecti

      Signiferi flammas, Parrhasiumque polum.

25

Hos hyemis mores male fert infirma senectus,

      Praesertim in laceris pauperibusque casis.

Me tua iam nostris igitur clementia terris

      Reddat, et in patrias me sinat ire domos.

Corpore descendens tibi corque animumque relinquo:

30

      Quod veniam, pignus do tibi grande fidem.