Battista Mantovano sylvae 4, 12

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


12. SVPPLICATIO AD BEATISSIMAM VIRGINEM MARIAM

Gloria terrarum, coeli Regina, Tonantis

      Mater, in humanis portus, et aura malis.

Cum peccata miser tristi mea mente revolvo,

      Hiscere conspectus me pudet ante tuos,

5

Nam tu labe cares omni: tu mundior auro,

      Quod decies acri torruit igne faber.

Ast ego tabificis Erebi sum perlitus undis,

      Et mea sunt Stygio sordida membra luto.

Sed quoties recolo tua tam clementia corda,

10

      Sollicitat paulo me minus iste pudor.

Spes mihi te spondet placidam mitemque futuram,

      Atque tuam nobis pollicitatur opem.

Ergo meas sordes non aversata, favorem

      Fer mihi progeniem iugiter ante tuam.

15

Comprime bacchantes bona per mortalia sensus,

      In scelus oppressa qui ratione ruunt.

Fac sapiant ori coelestia pabula nostro:

      Fac mea divinus pectora pungat amor.

Fac habeam terras odio: fac Tartara vincam,

20

      Cum Phlegethonteos concitat ira Deos.

Esto mei custos inter discrimina vitae:

      Nec manus in corpus saeviat ulla meum

Te duce sit mihi fas in Olympica regna reverti,

      Et tibi discusso ponere vota iugo.

25

Te tua Progenies interveniente gubernet

      Rebus in adversis meque, meamque domum.