Battista Mantovano sylvae 4, 15

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


15. IN ILLVSTRISSIMVM ET EXCELLENTISSIMVM
PRINCIPEM FRANCISCVM GONZAGAM MANTVAE MARCHESEM
VENETORVM INVICTISSIMVM IMPERATOREM

DISTICHON

Principe gaudendum est iterum victore reverso,

      Musa move residem desidiosa lyram.

TETRASTICHON

Dant sua Romanis victae cognomina gentes,

      Et iam patratum testificantur opus.

5

At nondum victi dederant tibi nomina Franci,

      Quae tibi venturae nuncia laudis erant.

DISTICHON

Nomen habes, Turcus, sunt haec praesagia rerum

      Maxima, et hoc nomen grandius omen habet.

ALIVD

Esse ferunt regi Turcorum insignia lunas.

10

      Sol tibi, Sol certe nobilitate prior.

ALIVD

Vincere ab occasu coepit, mox vicit ad ortum

      Res haec magnae omen prosperitatis habet.

ALIVD

Prima fugant Gallos (crescit tua gloria) Gallos

      Atque gravem morbum bella secunda domant.

TETRASTICHON

15

Prima domat Francos, quid aget maturior aetas?

      Virtus certe aliquid maius adulta potest.

Suspicor his signis aliquid sublime notari.

      Quod precor in lucem tempora nostra ferant.

DISTICHON

Gignit, alit virtutem usus, confirmat, et auget

20

      Perge igitur, fies Scipio vel Marius.

TETRASTICHON

Omnia quae magnis capiunt e fontibus ortum

      Flumina in ingentes amplificantur aquas

Si tuus a magnis sumens exordia rebus

      Tendere in immensum significatur honor.

DISTICHON

25

Vive tuae splendor patriae, tecum Itala virtus

      Surgit, et elatum tollit in astra caput.

 

IN THOMAM VVOLFIVM DECRETORVM DOCTOREM
AC AEDIS S. PETRI ET MICHAELIS ARGENTINENSIS DECANVM,
QVI HABEBAT BASILISCVM MORTVVM, IOCVS

Hydra venenoso letalia vulnera morsu

      Intulit, et solo noxia dente fuit.

Natus in ardenti Libyae basiliscus harenae

30

      Vulnerat aspectu, luminibusque necat.

Ergo tuum tanto maius decus Hercule Thoma,

      Quanto oculos morsu longius ire potest.

Vt minus est oculis missum vitabile virus,

      Gloria sic maior regulus, hydra minor.