Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 2

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


2. IN EVNDEM

Si mea Pierius coeuntibus undique rivis

      Assidue currat totus in ora liquor:

Non potero meritas Falco tibi solvere grates,

      Digna nec officiis fingere verba tuis.

5

Ille satis faciat, qui se contemnere dixit,

      Nec calicis vilem frigidioris aquam.

Ne tamen ignores humilis pia vota Poetae,

      Paupere de loculo vilia dona damus.

Tunc tibi, Romulea cum nos donaveris urbe,

10

      De locuplete penu xenia magna dabo.

Haec sunt quae veniens minus ut via laederet egi,

      Dum studet obsequio nostra Minerva tuo.

Ista leges, quando venient post seria ludi,

      Cum dabit extremas mensa secunda dapes.

15

Nulla suo res est si sit data tempore vilis,

      Apta ferunt magnam tempora rebus opem.

Opportuna tibi poterunt solatia ferre,

      Tempore si fuerint carmina lecta suo.