Battista Mantovano epigrammata ad Falconem, 5

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


5. CVR LIBELLVS FALCO DICATVR

Quod mihi curventur vel crura, vel ungula, lector,

      Tale mihi nemo nomen inesse putet.

Sed quia Falconis versu meliore canendi

      Clauditur exiguo gloria magna sinu.

5

Nec tamen immensas licuit comprendere laudes,

      Nec fragiles chartae pondera tanta ferunt.

Amphora Tyrrhenae quantum deglutiet undae,

      Falconis tantum pagina nostra capit.

Hoc fuerit specimen, reliquam qui cernere mercem

10

      Postulat, Aoniae Phocidis arva petat.