72. AD FALCONEM
Cum Deus extructo terras invisere orbe,
Cunctaque de veteri cerneret orta chao.
Naturae ex utero traxit duo pignora, quorum
Nutibus humanae dividerentur opes
5
Virtutem Sortemque vocant, temeraria Sorti
Frons fuit, at Virtus casta, modesta, proba.
Mentis inops orbamque ferens Sors lumina frontem,
Iustitiam nescit, consilioque caret.
At Virtus gravis, aequa, fugax, innoxia, verax.
10
Pondera mensura corrigit et numeros.
Quid iubet utilitas Virtus, quid poscit honestas
Praestat, inaudita nil ratione facit.
Sors autem quicquid praeceps sine lege libido
Suggerit, instabili datque adimitque manu.
15
Ipsa sibi satis est, ipsa sibi praemia virtus,
Sors est praeter opes et sine honore nihil.
Has sibi, quod nemo potuit sine numine, tandem
Evaluit Falco consiliare duas.
Nec mirum, quoniam quisquis veneratur Olympum
20
Ipse sibi coelos subiicit atque Deum.