73. COLLOQVIVM INOPVM DE FALCONE
Dixti inops inopi sacram Laurentis ad aedem,
Quid facis ad Florae tristis inersque forum?
Dum mea, respondit, tractare negocia tento
Haurior assiduis quotidie auspiciis.
5
Aes periit, nec habet finem ulla mearum,
Quid faciam infoelix? Vnde precabor opem?
Obtinet expulsa probitate pecunia Romam
Nec Deus in tota possidet urbe locum.
Quot sunt Romae homines tot eunt per compita fures
10
Quosque canes speras, experiere lupos.
Ii Lacedaemonii, Scythiam petiere Quirites,
Nam Lacedaemonii furta licere putant.
At Scythiae populi damnant, graviterque minantur,
Vt mos consulibus Caesaribusque fuit.
15
Omnibus esse lupos licet in regione luporum,
Inter Pigmeos non pudet esse brevem.
Desipis alter ait, fugat haec opprobria Falco.
Nec sua sub tali saecula labe sinit.
Sta pede Falconem, sine re sine munere vinces,
20
Omnis ab hoc saltem fraus aliena viro est.