Panfilo Sasso distichum libri 2, 1

1. Male Regulato patricio Veronensi

Extremi, Male Regulate, versus

Mittuntur merito tibi, timentes

Vt nostras lacerare forte nugas

Ob nomen domini deique nostri

5

Et saevos nimis in pedes agentes

Suras vulnera vel cruenta mactes.

Magnum praesidium petunt phalanges

Nudos post humeros, ferus potensque

Miles ponitur ultimis sub armis.

10

Sis tutor mihi, perfidos, malignos

Perdas, concutias, trahas agasque.

Lex vult hoc facias: mali, molesti

Fas est te male regulate dicant.

Clari, candiduli, boni, modesti,

15

Sanctis moribus, optimum probumque

Te dicunt; igitur tibi dicantur

Extremi, bene regulate, versus.