Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 11

11. deflet catellam

Hoc sub marmore candido viator

Pictum nobile Syrii refulget

Quo sydus nitidi iacet catella.

Cur stet sub tumulo petis superbo

5

Quem vix magnanimi duces merentur

Quos claros patriae facit triumphus?

Hoc virtus iubet, hoc iubent beati

Mores: nam fuerat benigna, mitis,

Clemens, candida, delicata, rectis

10

(Quis credet?) pedibus gradum movebat,

Saltabat modulos lyrae sonantis

Ad dulces modulis lyrae canebat:

Servabat domino dapes paratas,

Affectus animi premens maligno.

15

Non norat Veneris scelus petulcum

Congressus fugiens libidinosos.

Simplex, casta, pudica, munda, virgo,

Latrabat pia, dulciter querelas

Tollebat lachrymas pias, ac ora

20

Reddebat facili serena risu.

Argentum, violas, ebur, ligustra

Vincebat niveo colore; murem

Hanc ut quilibet Alpium putaret.

Per thermas, fora, porticus, theatra,

25

Sylvas, iugera montiumque semper

Tendebat salebrosa saxa mecum,

Mecum pectore sautio dolebat,

Mecum flebat amara, mecum amabat,

Gaudebat petulans iocansque mecum.

30

Mecum denique stabat et sedebat,

Carpebat placidam toro quietem.

Quo fulvo tumulum meretur auro

Ne dum marmore traditur superbi

Si clarus meritis honor sepulchri.