4. AD REGEM PANNONIAE
Pannonii in primis, quibus est fatale cruorem
Spargere Thraicium, Rhodopaeaque fundere castra.
Gens Turcis infesta, manus avidissima semper
Conserere, et bellis insignem extendere famam.
5
Postquam traiecto genus id iam immane profundo
Bizanti vastavit opes Vexilla repente
Pannonii Reges coelo erexere, nec unquam
Thraiciis fusi terga ostendere, sed ora
Ignea, et ardentes gladios, hastasque trabales.
10
Sic per lustra decem pugnatum ingentibus ausis,
Defensique, Lares patrii, et confinia pulsis
Hostibus Euxini procul usque ad littora Ponti.
Vsque ad perpetuis squallentem nubibus Aemum.
Nec plus ulla tulit pro relligione laborum
15
Natio, nec claret maioribus ulla triumphis.
Ister adhuc meminit, meminit diffusa per omnes
Europae populos, et adhuc Ecclesia magnis
Laudibus extollit pugnae memorabilis illud
Excidium, quod longe Asiam perterruit omnem.
20
Tum dominae superum sonuere in turribus altis
Tumula per vicos, ac per castella, per urbes
Aera, sub ardenti cum lux altissima Phoebo est.
Hos adhibe tibi ductores, bellique magistros,
Qui meminere locos turbae Othomanidos astrum.
25
His opus hortatu (gens est tam strenua) nullo est
Et quia semper habent hostem ad confima, semper
Aere micant, nunquam imbelles, et tota sub armis
Inter equos, inter lituos traducitur aetas.
Hic dextra non lingua opus est. Haec Rhetore causa
30
Non eget, ast equitum turmis et milite forti
Res animi, ferro flammis et fulgere agenda est.
Quod trepides nihil est tecum Deus ibit in hostem,
Per maria et terras quacunque levaveris alte
Sanctum insigne crucis, griphemque Aquilamque hirostrem.
35
Ne dubita, in bellum totus tecum ibit Olympus.