Battista Mantovano exhortatio ad reges christianos, 9

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


9. AD REGEM ANGLIAE SEV MAIORIS BRITANNIAE

Sed neque te gelidis regnantem in fluctibus alti

Oceani Rex bellipotens, Henrice silebo.

Si loca terrarum spectaveris, ultima certe

Sors tibi regnandi, sed non tamen ultima virtus.

5

Maiorum praeclara docent monumenta tuorum

Arma quid in medium conferre Britannica possint.

Pendragon Artui pater, Arturusque parentes

Clarior ingenti volverunt turbine gentes

Finitimas, Arturus enim conversus in hostes

10

Pro Christi genere infidos sua sub iuga Francos,

Norvegiam, Dacos, regna armipotentia traxit.

Nota est Elfredi prudentia, nota per orbem

Edgari pietas, Eduardique aspera fata.

Tu quoque quem gravidae monstrarunt somnia mari

15

Eldescane nova pulchra sub imagine lunae,

Inter praeclaros sortiris nomina reges.

Nunc igitur, nunc coelo iterum victricia signa,

(Res eget his armis et bellatoribus istis)

Eleva et accellera pugiles armare Britanos.