Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 45

45. detestatur mulierosos iuvenes

Perdat fulmine Iuppiter trisulco

Quisquis foemineas sequi catervas

Optat, pervigili miser labore

Tendit raetia namque aranearum

5

Saevis tigribus horrido leoni

Et quaerit glaciem super labantes

Gressus figere lubricam, marisque

Insani manibus tenere fluctus.

Fallax, improba, saeva, tristis, amens,

10

Infirma, instabilis, procax, petulca

Quaeque est foemina, quam libido caeca

Vt tactam stimulis agit iuvencam

Oestrum concitat et movet furore.

Nec leges thalami sacras iugalis

15

Nec curat patriae decus venerandae

Dum vastum femur impleat priapo

Procero, rigido, salace, duro;

Arridet tibi, cum parat venenum,

Immites gladios, feras bipennes;

20

Tigrem quam placidam putat magister

Perfossus rabiem videt feramque;

Vt semper rabiem lupus lupinam

Immitis redolet, maligna semper

Mores foemina foeminae malignos.