Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 46

46. votum solvit Veneri

O quae diva regis Gnidum Paphumque

Neptuni gremio Venus creata,

Quam circum iocus et tener Cupido

Exultant hilari procacitate.

5

O quam Sicanias Eryx per urbes

Extollit, celebrat, probat colitque,

Adsis, tempora myrteis corollis

Gestans cincta facies quibus medullas

Exuris iuvenum pie tenellas,

10

Fulvae fortia cuspidisque tela

Quae coeli penetrant fores profundi,

Quae nigras Stygis horridae paludes,

Quae saevas tumidi maris procellas.

Hoc scit maximus ille rex deorum,

15

Qui fluxit Danae sinus in aurum,

Ignis, taurus, avis, puella, serpens

Factus vulnere qui tuae sagittae est;

Nec non qui freta caerulus tridente

Cogit gorgoneo deus calore

20

Ardens, crura, pedes, caput iubasque

Acris sumpsit equi, Iovis paterque

Et natam Cereris Stygis tyrannus

Sub caecos rapuit lares averni.

Adsis, nam tibi spargimus marathra,

25

Narcisum, violas, crocum, papaver,

Electrum, casiam, thymum, lygustra,

Et quae thura solum gerit Sabaeum,

Et Mirrhae lachrymas libidinosae.

Adsis, te precor, o Venus decora;

30

Iam laudes resonat tuas sacerdos,

Aris Assirium tuis amomum

Ardet iam crepitantibus favillis.

Adsis, vota tui tholo sacelli

Solventes pia figimus tabellam.

35

Quae dudum fuerat mihi puella

Duro marmore durior lupisque

Saevis saevior et te leone diro,

Est claemens, facilis, benigna, mitis,

Ridet blandula, bellule iocatur,

40

Reddit basia dulcibus labellis,

Pressis dentibus et micante lingua.

Quod si nectaris imbuet liquore

Grato Sylvia, me tui videbis

Ad templum tibi ferre me dicatum

45

Munus nobilius magisque clarum;

Magni munera ponderis capit qui

Magnum reddere munus ille debet.