14. AD OMNES EVROPAE PRINCIPES,
AC POPVLOS CHRISTO FIDELES
Magnanimae Europae gentes advertite nunquam
Vos Asiae Libyaeve armis potuisse domari,
Romanos nondum facto, sed adhuc ineunte
Imperio, reque infirma, Carhaginis altae
5
Subvertisse arces, Aphros domuisse, potentem
Mox Asiam contra signis victricibus isse.
Et positi Europae supremo in limite Graii
Toti Asiae soli potuere obsistere. Persas
Cum Persisque simul totum fudere orientem.
10
Mitto Phryges, mitto ardentem lucente per omnes
Agaei fluctus flammarum lumine Troiam.
Vndique compertum, quotiens est fortiter actum
Subiecit pars una duas, pars una duabus
Vi maior quanquam orbe minor, quo Graecia Turcos
15
Nunc vastata ferat, facit hoc in curia nostrae
Gentis, inops animi, veteres oblita triumphos.
Prostituens hosti sese suaque omnia regna.
Belliger Augerus Phrisiis qui erupit ab oris
Agmine cum magno, docuit nil esse negatum,
20
Quando regit virtus animos, mortalibus ausis.
Venit ab Oceano, penetrans Germanica regna,
Transiit Italiam, secuit mare, Punica cepit
Littora, per deserta means inaquosaque rura.
Rura ubi serpentes habitant, ubi regulus inter
25
Mille Cerastarum stabula immanissima regnat,
Sunt ubi maiores vastis Elephantibus Hydri,
Misit Aethiopum steriles vestigia campos.
Oceanumque alium cernens tentoria fixit
Sydere sub Cancri supremae in margine terrae.
30
Illic imperium statuens in sede locavit
Iannem Rege satum Phrisio cognomine Prester,
Qui comes in tanti fuerat molimine belli.
Posteritas eius septem iam secula vincens
Regnat adhuc late extendens confinia ad Austrum,
35
Vnda ubi secretos haurit Nilotica fontes
Cernite ut ipsa suis voluit cum viribus uti
Bethygenas pepulit, pugnax Hippania Mauros.
Nunquam tanta fuit (modo sit concordia) virtus
Christigenae vobis. Odia inveterata facessant.
40
Sint sedati animi, sit concinnata voluntas.
Pendet ab his tantum, vestrum est telluris et undae
Imperium, facimus si conspiratis in unum.
Talibus inceptis Deus aspirare paratus
Festinare monet, quod si contemnitis, huius
45
Vltor erit vestri sceleris, talisque sequetur
Vltio. Quicquid opis vobis dare cogitat, hostes
Conferet ad vestros, eritis praeda obvia Turcis,
Assyriis, Medis, Arabis, Garamantibus, Indis.
Sed quid opus maiori animos accendere nixu?
50
Christi omnes gens una sumus, Respublica Christi
Et vestris imposta humeris, lotum omnibus uno
Fonte caput, Christo aeque omnes moriente redempti.
Omnibus una fides, unum cognomen, et una
Relligio, sit et unus amor, sit et omnibus una
55
Optio, et assumptis idem labor omnibus armis,
Vincere non vultis vobis? At vincere Christo
Est opus, et reparare armis decus imperiumque
Ite in bella simul coelo duce, et auspice Christo,
Atque triumphatis spirate ad Olympica terris
60
Regna, ubi mercedem referet Deus omnibus amplam.