Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 61

61. Petro Bravo

Quidam me lacerat loquax caninis

Saevo dentibus ore circulator;

Inter non homines probos, pudicos,

Illum nam fugiunt viri severi,

5

Molles sed pathicos adulterososque

Lenones, lanios, coquos, petauros

Et quos coenula lassat inquietos,

Viles cistiferos, rudes ministros.

Hunc si noscere vis tenebrionem:

10

Nares simae habet et capellae ocellos,

Collum vulturis et caput leonis,

Ingentes asini genas et aures,

Cui caedit crocodillus ore lato,

Quo stridens melius cicada cantat,

15

Et coeno genitus culex Ravennae.

Quem tantum duo per forum clientes,

Quos tristis cruciat fames, sequuntur,

Quem vos o socii fori vocatis

Picam nomine garrulumque corvum.

20

Hunc verbis moneas tuis rogamus

Ne bilem moveat fero leoni,

Illum ne veluti ferox asellum

Perdam dentis aper meis furore.