Panfilo Sasso epigrammaton libri 1, 76

76. Iulio Campagnolae

Salve, delitiae iocique matris,

Iuli candide, corculum parentis,

Iuli blandior omnibus petulcis,

Iuli castior omnibus pudicis,

5

Cui Phoebus citharam dedit sonoram

Vatem Threicium Linumque rursus

Doctus Pieridum chorus videret,

Quo vel delphica dona vel decorem

Ferrent templa suum vagusque delphin

10

Essent quae sequeretur ora. Primis

Annis qui rigidum gravis Catonem

Aequas et Curium severitate,

Blandas te rogo fer preces parenti,

Blandas sentiat et preces eburna

15

Gestat pro duce sceptra qui potente,

Vt caeco iuvenem trahant barathro

Nullo crimine qui miser tenetur.

Quod, si tale tibi negare munus

Iniusti potuerunt, lyrae sonora

20

Plectro fila movens fores averni

Clausas ante canas: videbis illas

Et rapta subito fera, patere,

Sese frangere vincula et sequi te.

Custodesque reos simulque posses

25

Vmbras nam stygiis vocare ab antris.