2. DE NATVRA AMORIS AD IVVENES,
CARMEN IVVENILE
Omnipotens iaculis metuendus et igne Cupido,
Qui sibi mortales subiicit atque Deos.
Audentes animos amat, et sublimia corda
Gaudet ad eximium sollicitare decus.
5
Ignipotens ideo, quia vult ardere medullas,
Pectoraque excusso fert animosa metu.
Aliger est, quoniam terris petit alta relictis,
Et secat excelsas difficiles vias.
Ambulat armatus, quia diligit arma Virumque
10
Qui gerit audaci bella superba manu.
Legimus Alcidae et Achillis amores
Oenidae ardores? Tantalidaeque dolos.
Aspice Leandrum tumidos contemnere fluctus,
Et dare ventosis pensile corpus aquis.
15
Perseus audaci veniens per inane volatu
Aequoream valido sustulit ense feram
Et paris invasit fausto Lacedaemona raptu
Vnus amans tanta fortior urbe fuit.
Multa potest (fateor) virtus, Rhamnusia multa,
20
Sed tamen in nobis praedominatur amor.
Quando amor in mentes coelo delabitur altas,
Protinus heroas semideosque facit.
Hi sunt qui factis celebrant illustribus orbem,
Et quorum penetrat nomen utrumque polum.
25
Hos igitur stimulos, istas generosa iuventus
Disce pati flammas, et sapienter ama.