Battista Mantovano Blasius Cappadox 1

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Praecipua in divos qui relligione feruntur

Non satis esse putat illis impedere mensem,

Atque animum: sed signa dicant, altaris, ludos

Pyramides, sacras vestes, sublimia templa.

5

Ast ego quem fecit Christo devota voluntas.

Non fortuna inopem cum sim indigus aeris et auri.

E sine fortunis, quid agam? Neque promere carmen

Fas mihi Coelitibus dignum: non est mea tanti

Barbitos, ut moveat silvas et marmora: non sum

10

Amphion Dircaeus ego, non Thracius Orpheus,

Quos traxisse feras memorant, et flumina cantu.

Quid faciam? Praestare potens si grandia non sum,

Nulla feram? Non sic mater sanctissima rerum

Me natura docet: quae fusa per omnia mundi

15

Membra suas iuxta vires operatur ubique,

Semper iners metuens atque infoecunda videri.

Surge igitur mea parva chelys, si tollere in altum

Non poteris vocem, tenui modulabere cantu.

Iste labor, quamquam vulgo videatur inanis,

20

Non parvi tamen ante Deum, cui cognita corda,

Qui videt affectus, et voce carentia vota,

Est meriti. Laudes curat Deus: ista litantur

A superis holocausta: nec est praestantior ulla

Hostia in Elysiis pietas ubi maxima campis.

25

Nulla Deo domus est illic sacrata, nec ara:

Coelum ipsum templum est ingens, sunt lampades astra:

Victima, Coelituum cantus hosiah-na sonantes.

Sicut enim poean Phoebo, dithyrambus Iaccho

Carmen erat quondam; sic usque ab origine rerum

30

Est Hallelu-ia Deo, nec non hosiah-na per altos

Elysii campos, et per mortalia regna.

Ergo mihi monumento aliquo celebrare volenti

Cappadocum te sancte pater, recitanda videtur

In primis tua contemtrix Regumque, Deumque,

35

Quos vetus a larvis aetas delusa colebat,

Relligio, saevisque fides animosior armis.

Nostra igitur Zephyris venias ad vela secundis,

Et rege per fluctus cymbam nova dona ferentem.

Cappadocum populis urbs est antiqua: Latini

40

Dicimus Augustam, Graeci dixere Sebastem

Cui bene consultum cupiens Deus optimus, illi

Tradidit in patrem sanctum, mitemque, piumque,

Ingenio vultuque virum, Cui nomen avitum

Blasius quondam tribuere parentes.

45

Illa sub hoc paucis urbs incrementa diebus

Magna tulit, tanquam si mox ex marmore in aurum

Transisset: fortuna fuit prospera genti.

Illis Barbaries campis altissima quondam,

Ac ferias immanis erat: nam Sole remoto,

50

Et regnante gelu, mortalia corpora fiunt

Cruda nimis, digesta minus: transfusa per artus

Mens male conditos contagia corporis haurit,

Et fit dura, ferox, praeceps, immanis, et atrox.

Non aliter, quam sinuosa vina, in olentia vasa

55

Id vitium Miseris, subeunt, et rancidae fiunt.

Sed mutata sub hoc hominum natura magistro est

Quod facit in terras magni Sol gloria mundi.

Hoc egit bonus in populi praecordia pastor.

Sol etenim terras radiis illuminat, annum

60

Digerit in partes, nobis alimenta ministrat,

Et quasi curator vigilans ascendit in altas

Lanigeri, Libraeque domos, descendit ad axes

Eternum per iter: nec tempora perdit eundo.

Nam fruges maturat iens, non negligit Indos,

65

Non fugit Aethiopes, Scythicis illabitur oris,

Et, quantum natura sinit, communicat orbi

Officium, viresque suas: et more paterno

Quae loca cumque tenet fuso circum aequore Nereus

Oceano in magno, nostraeque in Tethyos amplis

70

Gurgitibus fovet ad moto splendore quotannis.

Non aliter, quam saeva diu fortuna quievit,

Noctes arque dies prae sollicitudine pastor

Anxius impendit gregibus curamque, operamque,

Et satis officio fecit pro viribus omni.

75

Omnia quae legum lator, morumque magister

Instituit Christus, populique resonabat in aures.

Semper, et exemplo plus quam sermone docebat.

Hinc veluti virtutum alto de gurgite fluxit

In populorum animos, et in intima pectora plebis

80

Proventus genus omne boni: crescebat in horas

Fertilitas, frugumque ferax cultura bonarum.

Venerat huc et merce sua ditaverat urbem

Caeca fides, audita sequens, incognita credens:

Et casus animante Deo ridebat acerbos.

85

Spes quoque semper inops, semper sitibunda futuri.

Quae velut expectans aliquia sedet ope supino.

Venit et invidiae Caritas inimica suarum

Prodiga opum, nec non custos malus aeris et auri

Oblitusque sui rapidis amor affuit alis:

90

Affuit et virtus, qua fortia temperat undis

Vina superfusis, luxum cohibere gulamque

Et fraenare potens vesani incendia sensus.

Venit et armipotens Virgo, quae amplexa columnam

Palladium robur vultu praetendit et ausum.

95

Tu quoque praeterit memor, et praesaga futuri

Temporis, et Iani duplicem vestita figuram

Tunc aderas, aderat lances quae portat, et ensem

Osa malas Astraea manus, inimica rapinis.

His pater hospitibus tantam formaverat urbem,

100

Affectusque omnis populus veniebat in istos,

Sicut ad una omnes concurrunt pascua tauri.

Corda, manus, oculos, plantas, linguamque movebat

Christus, et in cunctis (ita conciliaverat illos

Disciplina vigil, sanctique industria patris)

105

Spiritus unus erat, quotiens ad templa vocabat

Festa dies, aderant curis civilibus omnes

Protinus exclusis, tota cum plebe senatus,

Matronae cum virginibus, cum pube senectus.

Non illos ut nunc quando incestata facessit

110

Relligio, Veneris proles in templa trahebat:

Sed pietas, et sancta Deus praecordia pulsans.

At quae divini poscit reverentia cultus

Cum patrata forent, omnes in tecta redibant

Sancti oculos, animum sancti, sancti ora manusque.

115

Incestus tum nullus erat, tum nullus adulter,

Non raptor, non sacrilegus, non insidiator.

Tutus erat pudor in thalamis, in ovilibus agni,

Armentum in caulis: omnes via tuta per agros.

Tutum aes in loculis: sine lite silentia toto

120

Muta foro: Caritas melior custodia rerum

Quam leges, ubi vivit amor, peccata facessunt

Omnia: nil opus est praetore: superflua lex est.

Vt solet ad numerum tactis symphonia chordis

Surgere: sic animis innoxia vita per urbes

125

Compositis oritur, qualis fui ante, parentum

Quam vetus improbitas divinam accenderet iram.

Affectus si lege carent: in bella ferarum

More ruunt. Virus pacem qui quaeritis, istud

Exturbate: istas animorum extinguite flammas.

130

Hoc veri pastoris, qui pascere curat,

Non morbo incestare pecus, quae pessima totas

Implicuit terras hac tempestate libido.

Noxia si proferre caput vidisset in agro

Gramina, doctrinae, rastris et vomere linguae

135

Mox aderat steriles prohibens inolescere plantas.

Blasius his studiis, hac sedulitate solebat

Custodire greges, atque exercere talentum.

Vt miseris afferret opem, quos aere alieno

Audierat morbove premi vel pauperis anni

140

Damna pati, vel fortem aliam tristem atque malignam:

Ibat ad insignes aulas, et ad horrea Ditum,

Res quibus est opulenta domi et cellaria plena,

Suadebatque aliquid grandi depromere acervo,

Atque inopum patronus erat. Saepe aurea vasa

145

Ex templorum adytis cum res reposceret, istos

(Sic accensa vito pietas) vertebat in usus.

Saepe loquens turbis, Christi patrimonia claudi

Non debere inopi, Christumque dicasse trientem

Mendicis ex asse suo memorare solebat.

150

Istud idem sancti patres sanxere, volentes

In tres divitias Christi discindere partes:

Quarum prima sacri fluat in collegia templi,

Vnde habebant mensas, medicos, habitumque ministri:

Altera restituat labentia templa, domosque,

155

Quas habitat sacer antistes, mystaeque minores.

Cetera distribuat pietas, alimenta ministret

Plebi inopum, iuvet aegrotos et debile vulgus.

At quia qui leges aliis dare cogitat, ipsum

Est opus in primis sibi legem imponere, numquam

160

Indulsit Genio. Genius convivia, somnos,

Otia, laetitiamque petit: quae singula pastor

Optimus aufugit doctus tolerare laborem,

Tomentum Circense pati, quod arundine trita,

Non levibus plumis, nec molli vellere fartum,

165

Difficiles etiam curas, aestumque, geluque

Spirituumque dolos, at tentamenta malorum.

Nam sine larvarum insidiis, et pseudo Deorum

Vulnere fas nulli mortalem evadere vitam.

Dum pius in terris divina negocia pastor

170

Ista gerit, duce Marte Deum convenerat omne

Consilium subter cautes Trinacridos Aetnae:

Regnat ubi flammarum opifex, qui fulmina cudit.

Haec lemurum proceres ultro citroque locuti

Plurima pro imperio pro maiestate Deorum

175

Decrevere aelium Latio praeponere Regem.

Carus enim qui tunc bellis molimine magno

Vexabat Persas, quod erat mansuetus et insons

Christigenis, genus est visus nescire Deorum:

Propterea statuere illo violenter abacto

180

Vestigare novum, cui mens atrocior esset,

Atque magis crudum ingenium, quod perderet omnes

Relliquias Christi, veteresque reduceret aras.

Lectus ad excidium Cari Vulcanus ab Aetna

Devolat in Lybiam, piceasque ex aequore nubes

185

Cogit, et excitis per coelum immurmurat auris.

Nec mora, per Lybiae campos cum fulgore fulmen

Intonuit, nova tempestas nigrescit ab Austro.

Iam pluit, et crebris ardet coelum ignibus omne,

Intentatque freto et terris horrentia bella.

190

Mortales miseri quid agant in turbine tanto.

Ignari tanquam pecudes indagine clausae

Corda tremunt, animosque levant ad Numina tristes.

Ecce super Persas ventis agitata coruscant

Nubila, et in nebulis animae Phlegethontides ardent:

195

Nam Stygii Manes immiscebantur opacis

Nubibus et ventis, tempestatemque fragosam

Ad loca patrando sceleri oportuna ferebant.

Mulciber nimbis formaverat igne coacto

Fulmen, et in gravibus Cocyti exstinxerat undis

200

Saepius, adiiciens sulfur Phlegethonte petitum.

Iam furit, impatiensque morae retinacula fraugit

Ignis, et ingenti fugit extra nubilae bombo.

Dum trepidant omnes, dum sanguis in intima corda

Proripitur; fragor irradians tentoria Regis

205

Intrat, et includens animam pulmone sub imo

Respirare negat, vitamque a pectore solvit.

Rex iacet exanimus, tristisque per omnia castra

Fama volat casus, tenditque per aera Romam.

Officio functus redit Vulcanus in Aetnam.

210

At cui cura novi Pallas Tritonia Regis

Qua lemures norunt facinus conglutinat arte:

Se insinuat primorum animis, totamque subornat

Militiam: plebis palpat praecordia: blando

Adversos operi mollit popismate: festos

215

Commemorat turbis ludos, mensasque dapales:

Quas Caesar praebere novus consuevit, et omnem

Lautitiam, vota incendit popularia, voces

Clamoremque ciens it castra per omnia. Tandem

Delegit castrensem hominem torvo imperiosum

220

Lumine: cui nomen veniens a voce Diocles.

Exsultavit, ubi scelus id crudele peractum

Vidit, et invento risit laetata Tyranno.

Caesar hic imbutus Phoebo, Iove, Marte, Minerva,

Disque aliis, Saturnae tuae qui nomina gentis

225

Accipiunt, Christi populum depellere toto

Orbe parat, fierique iubet prisco omnia ritu,

Vt Numa et antiqui reges docuere Latini.

Aeneas etenim quando ad Lavinia venit

Litora: sacra tulit secum victosque Penates,

230

Et dedit indigenis, docuitque arcana Deorum

Orgia, quae aeternos ea gens servaret in annos.

Multa quoque Evander prius et Carmenta sacerdos

Arcadiis olim tulerant libamina ab oris

In Latium: quae post observare nepotes.

235

Tusci etiam quaedam deliramenta tenebant,

Quae genitus tellure Tages invexerat olim:

Haec igitur Caesar non quae de litore Ianus

Attulit Assyrio, postquam servanda per omnes

Vulgavit populos, odio stimulata Deorum

240

Indocilis cepit saevire licentia Vulgi:

Christigenae tamquam genus exsecrabile passim

Diripiuntur, opes fisco addicuntur, et ipsi,

Si dare sacra negant, vinclis, ferro, ignibus, undis.

Tantaque mox facta est Ceritae insania turbae,

245

Vt sine iudiciis homines, sine legis et aequi

Ordine inauditos nudato invaderet ense

Publice, et in templis Divum, totamque per urbem

(Rex horrenda, ipsoque etiam damnata sub Orco)

Frustatim concisa hominum tellure iacebant

250

Corpora, quae tumuli non dignabantur honore

Sacrilegae gentes, ne, quod funesta docebat,

Relligio, requies animis errantibus esset.

Namque animas, quarum iaceant sine honore sepulcri

Corpora, posse negant Stygias transire paludes.

255

Caedibus (auditu triste ac miserabile) tellus

Ebria sanguineas nubes tollebat in altum:

Vt cum vere novo proscissis vomere campis,

In fumum se solvit hiems ia Sole sub altum

Immittente solum radios, almumque teporem:

260

Vda humus exhalat bibitos in nubila nimbos.

Tum plerique patres sancti cum tale viderent

Excidium, fugere urbes, et more ferarum

Per deserta vagi caecis latuere cavernis.

Ista ego crediderim per Noxia tempora Paulum

265

Niligenam, Sole ardentem qui primus Eremum

Incoluit, liquisse urbes patriosque penates,

Et didicisse togas textis componere palmis.

Tum Caius, qui praesul erat Romanus, in altis

Delituit cryptis, tunc Marcellinus et ipse

270

Romulidum pastor victus formidine Christum

Prodidit, et plena Marti libavit acerra.

At scelus id mox erubuit, sensuque recepto

Incepit damnare Deos, extollere Christum.

Nec mors horribilis visa est; sed sponte cucurrit

275

In medios hostes, iugulumque tetendit ad ensem.

Fortior in pugnam post signa amissa reversus,

Victor et ornatus viridi discessit oliva.

At cum Christigenae, quia sic peccaverat, eius

Membra vererentur tellure includere: Olympi

280

Ianitor in somnis monuit, cum spiritus arces

In paradisiacas isset, non esset verendum

Corpus honorato patris insignire sepulchro.

Iverat haec pestis lemurum teterrima ad urbes

Thraicias, ad Cappadoces, Bebricia ad arva,

285

Atque Albana, cruor iam Thermodontidas undas,

Iam Phasis macularat aquas, macularat Araxem,

Littoraque Hyrcani maris, Armeniasque, Syrasque

Medorumque domos, niveique cacumina Tauri.

Albanis canibus, qui dilaniare feroces

290

Sunt soliti tauros, et debellare leones,

Obiiciendi hominum viventia corpora postquam

Esuriem tulerant, iam mos inoleverat atrox.

Blasius hanc rabiem fugiens de more volucrum,

Quae, quotiens nova tempestas consurgere visa est,

295

In loca tuta volant, et sese in tempora servans

Opportuna magis populi curae atque saluti,

In densos abiit saltus stabula alta ferarum.

Cum regnante tenet sceptrum vis sola Tyranno,

Et lex muta silet, quid agant qui vivere vitam

300

Insontem sanctamque velint? Aequissima tali

Tempestate fuga est, donec bona sidera surgant.

Qui fugiunt iterum possunt pugnare: sepulti,

Non redeunt in pugnam iterum, spes magna salutis

Est gregibus, cum pastor adhuc vitalibus auris

305

Vescitur, atque eius reditus speratur in horas.

Cum potis est servare gregem, si fugerit, atrox

Incurrit facinus: sed cum violentia vincit,

Et pastor prodesse nequit, sibi consulat ipsi.

Qui servare alios cupiunt, servare se ipsos

310

Est opus, atque suam in primis curare salutem.

Tunc igitur pastor lachrymans magalia linquat,

Et Superis commendet oves, qui vincere soli

Horribiles casus, atque infortunia possunt.

Altior Aemonio mons est Argaeus Olympo

315

Semper habens hiemem, semper nive candidus alta

Vertice in excelso, tantumque ascendit in auras,

Vt supremus apex videat duo maxima utrinque,

Aequora, quae claudunt Asiam: vestitur opaco.

Rupibus a summis usque ad vestigia saltu:

320

Per devexa cadunt fontes, quibus humida tellus

Graminibus vernat, medicisque se induit herbis.

Saepius a Ponto sese Medea ferebat

Montis in amfractus altos, praebente Diana

Nocturno splendore viam, plenisque canistris

325

Mille venenorum species in tecta ferebat.

Venit in haec profugus deserta silentia pastor,

Vestigansque locum tutas ubi ponent sedes

Posse: in adsensu montis Titanis ad ortum

Repperit exciso loca subterranea saxo:

330

Quae natura, vel ars, vel utraque potentior ipse

Coeli et terrae opifex iam longo extuderat aevo:

Repperit et grandem muscoso in marmore puppim,

Priscum opus, insculptam ferro: miratus et alta

Mente putans, meminit iactatam fluctibus arcam,

335

Tempore quo totum Nereus se effudit in orbem,

In summo sedisse iugo (sic fama ferebat)

Vt quodam in scopulo, cum vix foret aequore mersum,

Et patrem humani generis timuisse carinae

Naufragium: sed mox pelago adsurgente levatam

340

Nasse per immensam nec habentem litora Tethym,

Qua flantes egere animae, fluit istius ergo

Iudicium casus signat in marmore puppis.

Fecerunt inventa fidem conchylia passim

Per nemora in montes fusos testantia fluctus.

345

Ante fores sese latum effundebat in orbem

Area, et in medio florenti margine septus

Fons vitreis manabat aquis sub tegmine grandis

Castaneae, quae tunc frugem incipiebat echino

Maturare gravis, fetumque aperire recentem.

350

Ecce Deus, dixit senior, Deus ecce suorum

Patronus, pastorque bonus dedit omnia nobis,

Hospitium victumque simul, mihi porrigit arbor

Vnde famem, fons unde sitim restringere fas fit,

Et dubitant homines Superis se credere? Qui vult

355

Quod satis est vita non inservire palato,

Inveniet passim silvas alimenta per omnes.

Haec felix est vita hominum scelus ante parentum,

Dum pia simplicitas vitiata libidine nulla

Non sitiebat opes, sed erant communia cunctis

360

Omnia, dum purae passim et sine sanguine mensae.

Salve sancta domus, sancti saluete recessus

Sacrorum nemorum, salvete silentia curis

Opportuna piis: ad quae, velut ad sua Tempe,

Vrbibus antiqui patres fugere relictis.

365

Heic mihi mons Carmelus erit: mihi Numina faxint

Succendi Eliae sanctis praecordia flammis.

Sic fatus senior, caeco de vimine cratem

Incipit ordiri, multaque intexere fronde,

Arceat ut gelidam speluncae a limine noctem:

370

Et foliis stratum accumulans arentibus antrum

Dividit in partes geminas: pars intima somno,

Altera quae luci magis est vicina dicatur

Excubiis, et psallendos servatur ad hymnos,

Temporis haec ratio: noctes insomnis agebat

375

Vsque ad Luciferum: noctu adscendebat Olympum

Mente legens exempla patrum: noctu omnis Divum

Tecta revisebat meditans. Sed pronus ad aram

Lucida cum mediam duxissent sidera noctem

Psallebat tenui Davidica carmina cantu,

380

Quae pietas patrum septem digessit in horas.

Cum Venus extulerat faciem, mox lumine presso

Matutina quies lassos infusa per artus

Ibat in Eoi surgentia lumina Phoebi.

Tunc ibi iam primae laudes exsolverat horae,

385

Ad ruris transibat opus ne lenta nocentes

Otia nutrirent curas, deducere rivos,

Florentem riguis adaquare canalibus hortum,

Vertere tellurem, committere femina sulcis,

Exercere solum, teneras depangere plantas

390

Cura erat, et totam sulando absumere lucem.

Fiscellas etiam virgis, vel cortice secto

Texere et in grandes silvam proscindere acervos,

Vnde focis daret hibernis alimenta solebat.

Denique Thebaei quae per loca Sole propinquo

395

Desolata patres gessere negocia: sanctus

Segnitiem fugiens exercuit omnia Pastor.

Non vinum libare Deo, non frangere panem

Tunc poterat: fortuna viris praestantibus atrox

Haec quae sunt etiam miseris alimenta negabat:

400

Propterea umbrosas rupes, qua Sole putabat

Austrino nemus esse ferax, aliquando peragrans,

Silvestres corylos, et saxea corna legebat,

Fagineasque nuces, barbataque mespila: nec non,

Mala comis iam deciduis tamen acria, et ista

405

In sua vectabat festis epulanda diebus

Horrea: coenandum vero si lautius esset,

Arida de calatho promebat fraga colurno,

Consuetum finire acidis convivia sorbis.

Cum Sol pronus erat iam descensurus in undas

410

Antipodum curru rediens ad regna cadenti,

Vesperaque aeternos stellarum accenderet ignes,

Moris erat laudes cantu recitare diurnas,

Et post corporeos animo indulgere labores.

Non aderant illic hominum consortia: verum

415

Silvestres, res mira, feraeque horrescere vultus

Sunt solitae humanos, patris ad spelaea cubabant

More ovium, media quoties aestate sub alta

Ilice pallentis armentum ruminat herbas.

Huc armata gerens falcatis dentibus ora

420

Sus ferus, et canibus iaculis bicoloribus hystrix

Noxia ducebant catulos, et longa trahebant

Otia ludentes: nec non et meiere lynces

Purpureas soliti, dicunt lyncuria, gemmas.

Nec panthera ferox aberat, nec tergore panther

425

Multicolor vario, nec quae praevertere cursu

Fertur aves Tigris, solitusque attollere sese

Vrsus in amplexus, et aperto alludere rictu:

Quique solet villos cum vult mutare Tarandus.

Damarum, leporumque greges post prandia facto

430

Cum cervis, cum dorcadibus, cum vulpibus illuc

Agmine tendebant velut ad solemnia quaedam

Festa, lupi quoque, et obliti feritatis onagri,

Innumeraeque aliae pecudes sic mansuefactae,

Vt senior manibus missis ad guttura, ad armos

435

Contrectaret, velut armentarius ipsa

Quae pascit iumenta, boves, domitasque iuvencas.

Discite mortales quid vita innoxia possis,

Et quantum imperii, si peccasset, habebat

Ille hominum primus pater in genus omne animantum.

440

Nec pecudes manibus solum tractare solebat:

Sed curare etiam si quam vel vulnera passam,

Vel morbo correptam aliquo fortasse videbat.

Nec prius innocui patris de limine abibant,

Quam crucis in formam ducta dimitteret illas

445

Ad sua tecta manu. Volucres mirabile visu,

Sic curat divina pias clementia mentes,

Assiduae fruges aliquas, et certa ferebant

Pabula, ut Eliae sicco in torrente, superbum

Dum fugeret Reginae odium, deferre solebant.

450

Contigit ut quaerens dictas a Paeone frondes,

Atque salutares magnis languoribus herbas

Montis in Argaei summam devenerit arcem.

Heic ubi deterso frontis sudore levavit

Lumina, se niveo quedam de marmore molis

455

Obtulit, adspectu structura insignis amoeno

Delectatus adit propius, monumentaque, priscae

Militiae agnoscens visum per singula versat.

Illic scriptus erat Tiphys Pegasaeus, et Argo

Prima ratis, ventoque sinus laxabat Iason,

460

Orpheus, et fratres Helenae Ledae propago.

Heic etiam patrem fugiens Medea, puerque,

Quem memorant populis fecisse vocabula Medis.

Regis Alexandri pugnas, et Amazonas armis

Argolicis victas, vastataque litora longe

465

Euxini Hyrcanique maris monstrabat imago

Saxea, et atroci victos certamine Colchos.

Heic Lucullus erat ventosa per aequora vectus

Vtribus inflatis, toto admirante profundo:

Sculptus erat Nereus: sculpto cum Doride Nymphae,

470

Spectantes sine ducem transmittere Pontum.

Heic disiecta mari classis Mithridatica toto,

Remigibus partim caesis, partim aequore mersis.

Heic Pompeius adhuc felix vestigia pronum

Ad sua Tigranem posito diademate, rursum

475

Instituit regem, iuga per sublimia Tauri

Tendit in Assyriam, Solymasque adscendit in arces.

Tu quoque Caesar eras his annumeratus Ibero

Victor ab Oceano veniens per Gallica regna,

Atque per Italiam, per rura Philippica, et omnes

480

Aemathiae campos, per Mareotidis agros.

Nam tu Cappadocum populos, et Pontica longe

Litora pacasti, terras Meotidos ultra

Vsque ad Hyperboreae gentis deserta fugato

Pharnace perpetuo Romani nominis hoste.

485

Heic muliebre genus mammis bellatur adustis.

Militat ad Troiam, profert confinia regni

In Liciam, ponitque Ephesum: magni Herculis arma

Sustinet, et totis fit gens celeberrima terris.

Multa super Persis, qui regnavere per oras

490

Cappadocum, super antiquo rege Ariarate

Multa legi poterant: se nomina plurima tempus

Laeserat, et tenebram titulis, iniecerat aetas.

His ita decursis procul apparentia regna,

Et positos sub monte locos speculatur ab alto,

495

Euphratemque tuens, lapsum de montibus altis

Armeniae versus Syriam se volvere magnis

Molibus undarum, quondam descendere pacto

Possit ad Eois secum considerat hortis.

Trermodoonta videt, qui praeterlabitur oras

500

Cappadocum versus Colchos: videt aequora Ponti,

Tua pezunta mari appositam, Cerasuntaque notam

Arbore, quam gelidis vexit Lucullus ab arvis

Magnopolim, quae in monte sedens cognomina magni

Pompei servabat adhuc, claramque Sebastem,

505

Cuius agros longo cursu disterminat Iris

Amnis in Euxinum veniens, et Caesaris urbem,

Et quam Graiuginae prisci dixere Comana,

Quod cum crudeles aras fugisse Orestes

Et germana, comas illic posuisse feruntur,

510

Et gravis exsilii longum finisse dolorem.

Ecce Tyanenses agri, quos magna celebrant

Nomina Apolloni, Boream qui vidit et Austrum,

Eoasque domos, et Iberi fluminis ortum.

Ecce Sinopaeum, Milaesia gens hac

515

Cyaneis olim multos dominata per annos.

Pyramus apparet, nec non Cydnusque Sarusque

Qui Cilices adeunt campos, et in aequora currunt,

Quae tenuit varia famosus imagine Proteus.

Ecce Melas subit Euphratem Boreamque perosis

520

Tendit in Austrino terras ardore calentes.

Caetra per campos, et per montana notatu

Digna sequebatur visu: sed proxima iam nox

Ablatura diem coelum ascendebat ab ortu:

Ergo in teca redit oneratus, et herbis.

525

Vrbs sub monte sedet, veteres dixere Pelasgi

Eusebiam, quo tunc praeses cum milite multo

Venerat, et cives magna ambitione parabant

Quae oblectare solent oculos, et pectora regum.

Venatum iuvat ire, canes et retia et arma

530

Expediunt sternuntur equi, succincta iuventus

It letis in pugnam animis: hi cantibus instant

Cornua raucisonis: hi spicula lucida vibrant,

Hi millos ad colla canum contra ora luporum

Saeva ligant, et ferratis collaribus armant.

535

Itur in Argaei silvas, ubi tanta ferarum

Copia, quanta avium levibus secat aera pennis,

Quanta gregum piscose se tibi Benace natantum.

Nam quamvis saevire hiems asperrima, nondum

Nix tamen istius montis consperserat armos.

540

Vt ventum in saltus, nemorum per opaca silentum

Lustra: procul fragor auditus fugere volucres,

Fagicolae tanto somno abigente tumultu

Desertis trepidi glires abiere cavernis,

Quique solent humeros caudis umbrare sciuri

545

Evasere pedum volucri levitate per alta

Ramorum tabulata tonat mons omnis equorum

Hinnitu, clamore virum, mugitibus altis

Cornicinum, crebrisque canum latratibus, Echo

Errat, et auditas dum vult effingere voces

550

Ore facit fremitum, quem dant freta concita ventis,

Cum salit ad cautes, vel cum percurrit arenam

Litoris, et spumans voluit conchylia Nereus.

Perculsae hac novitate ferae pastoris ad antrum

Agmine conveniunt magno, loca tuta putantes,

555

Et sine vi, quaecunque senex incanus habebat.

In nuda tellure cubant, maiore tumultu

Silva sonat semper, strepitusque adolescit in horas.

Nec mora ne requies, aditus indagine claudunt,

Et vacua exspectant silvestrem retia praedam.

560

Cum labor incassum fieret, mirata iuventus

Castra movet, magis alta petunt, penetralia saltus

Aspera vestigant: eadem fortuna laborem

Ludit, et in ventos aufert studiumque operasque.

Castra iterum transferre parant: sed pronus ab alto

565

Praecipites currus premeret cum Phoebus Olympo,

Spe frustratus iter princeps convertit in urbem,

Atque venandi tristes posuere laborem.

At iuvenum quidam graviter commune ferentes

Dedecus: instituunt saltus per omnes,

570

Ac suscepto operi totas impendere vires,

Eventuque ignominiam delere secundo.

Ergo per anfractus, spineta per invia montis

Cum catulis abeunt, plenis tum cornibus ibat

Cynthia, et albenti radiabat lumine terras.

575

Hac duce perlustrant surdum nemus, et gradientes

In sua vota vocant, Hecaten, et Oreades omnes,

Silvanum et Dryades, Satyros et Pana Lycaeum.

Luna sequens rapida Solis vestigia biga

Stelliferae noctis medium transiverat axem.

580

Fessi omnes cubuere solo, grandemque repente

Incendere rogum ductis de marmore flammis.

Mox tenui dape vescuntur: prostrata subinde.

Soluit membra sopor, requiesque simillima morti.

Continuo Pan in somnis occurrere visus,

585

Cornua fronte gerens, flammanti lucidus ore,

Pectora stellatus, talo tenus hispidus, octo

Fistula disparibus calamis compacta sonabat

Carmen in auditum nobis, coelestia quale

Sidera perpetuo reddunt labentia cursu,

590

Itaque seposito paulum modulamine fatus.

Cynthia quae curat silvas irata, quod istos

Se tulit in saltus novus advena, qui Iovis odit

Progeniem totam, vobis hoc dedecus infert.

Ipsi opus est prisco sacrum persolvere ritu,

595

Quem tulit huc fugiens Tauros Argivus Orestes.

Advena qui primus vobis occurret in isto

Monte, sit iratae placabilis hostia Divae.

Nomine praefecto, neu sit mora, dicite nostro,

Ne faciat triviae parvi mandata Dianae.

600

Sic ait, adiungitque minas nisi iussa facessant.

Evigilant, et clara dies iam solverat umbram

Noctis ad Antipodes nostro fugientis ab orbe.

Arma manu capiunt, et iter per devia coeptum

Somnia narrantes peragunt, ac visa volutant.

605

Ecce senis patefacta domus, circumque cubantum

Omne genus pecudum: stabatque in limine Pastor

Horridus attritis tunicis, barba hispidus alba

Ventre tenus, qui canities de vertice lapsa

Sublimes humeros impexo umbrabat amictu.

610

Ipse novis laetus radiis, et Sole reverso

Supplicibus palmis orabat, et ore supino.

Maiestate viri iuvenes, tantoque ferarum

Conventu attoniti retro vestigia vertunt,

Praefectumque adeunt. Qui mox oracula Fauni

615

Observare volens iuvenes cum milite multo

Mittit, ut adducant pastorem in vincula missum.

Ite ait, atque hominem coeloque Ereboque odiosum

Ducite, qui Triviae sacras caede imbuat aras.

Romanis igitur sunt qui regnantibus ausint

620

Antiquos damnare Deos? Audacia tantum

Erigitur? Sic sunt hominum temeraria corda?

Dissimulare nefas tantum clementia non est:

Sed gravis impietas ferro faciemus, et igni

Protinus agnoscant, quid fit contemnere coelum,

625

Atque Deos, quos Roma colit. Crudelis, et irae

Impatiens turbam sic vociferatus in omnem.

Interea sumtis caeco delabitur alis

Nuntius ora gerens hominis, sed sideris instar

Lucida, et ad sancti venit gurgustia patris.

630

Obstupuit senior, cum mox resplenduit antrum

Praepetibus radiis, et talis imagine vultus:

Qualis erat Mosi facies de monte reverso:

Qualis erat Christo, cum transformata repente

Frons fulgore, chlamys splendore incanduit albo:

635

Atque hominem paucis sic est affarier orsus.

Cappadocum princeps hominum mitissime qualis

Magnus erat Moses, qui per maris aequora rubri

Sicca tulit fugiens Nilum vestigia, salve,

Pone metum: Deus huc summo me misit Olympo,

640

Vt te praemoneam quantas tibi tendat Avernus

Insidias, ut sim tecum certamine in isto.

Pone metum: nam victor eris. Plutone subacto,

Sidera cum magno mecum ingrediere triumpho,

Et tibi ductor ero: nec te, pater, ante relinquam,

645

Quam videas magni ora Dei, quam sidera calces.

Iupiter, et Stygii Manes concorditer armant

In te Romulidas, qui nunc dominantur, aguntque

Arbitrio tot regna suo: sed iam Deus istud

Incipit imperium gravibus contundere bellis,

650

Et iam trans Istrum Dacos amovit ab Arcto:

Tempestas oritur gentem ruitura Latinam.

Sed super hoc alias. A praeside missa propinquat

Magna cohors, quae te victum ad praetoria sistat,

Quo des sacra Iovi: quo detestabile Numen

655

Mavortis Triviaeque colas. Ne horresce catenas,

Et contemne minas, et parvi pende Tyrannos.

Audivisse potes quantos Laurentius ignes

Vicerit, et quibus obstiterit Vincentius armis.

Scis antiqua domus Christi quo tramite sursum

660

Venerit: hac iter est Divis ad Olympica tecta.

Istud Christus iter primus peragravit, et exstant

Quae vestras moneant eius vestigia mentes.

Pone metus igitur, sanctoque accinge labori

Fortiter, inceptis aderit regnator Olympi,

665

Divi aderunt omnes: nec poena videbitur atrox,

Perpetuam sudore brevi mercare quietem.

Pugna det aeternam tibi momentanea pacem

Coelestes eme morte domos, opprobria vitae

Exue mortalis superasque enitere ad arces

670

Ocyus: immundis tandem de sordibus exi.

Nunc habitas inter pecudes: habitabis in altis

Coelituum domibus. Fractis iam desine vinclis

Esse miser: vera pro libertate cruorem

Magno animo quotiens opus est impendere pulebrum.

675

Incipe de magnis mundi rectoribus esse

Vnus, et hoc tandem corpus mortale relinquas,

Quod facit aerumnis homines succumbere tantis.

Sic ait, et posita se traxit ia aera forma.

Ipsum etiam Christum noctem venisse per illam

680

Ter memorant, et sic hominem monuisse, litandum est.

Surge, veni: fer sacra mihi: panemque merumque

In cratere brevi subito conspexit ad ignem,

Vnde sacrum faceret, fecitque ex tempore sacrum:

Dum pater haec meditans totum se colligit, ecce

685

Apparet Romana cohors, quae murmure magno

Atria circumstans hominem vocat: ille repente

Prodit, et in medios mittit se comiter hostes

Nil trepidans sentit sibi sanctum adsistere Numen,

Et sua delabi divinum in corda vigorem.

690

Constrinxere manus manicis tum, atque catenis

Ad iugulum missis hominem sine fraude doloque

Innocuum ducunt cinctum stipante caterva.

Desolata suo multos spelaea colono

Ploravere dies, horti flevere relicti,

695

Fleverunt et aves. Illuc, velut ante, redibant

Quotidie pecudes coetu post prandia facto,

Et non inuento longum doluere magistro.

Ille animi compos, ne quid perdatur eundo

Temporis, armatam monet hoc sermone cohortem.

700

O clari virtute viri: sic namque Latinos

Compellare decet: quoniam victricibus armis

Mortales alios terris domuistis, et alto:

Vos decet aeternum non ignorare Parentem,

Qui mare, qui terras, magnum qui condidit orbem.

705

Ordior hinc ideo: quod vos est fama putare

Istud opus, quod nos mundum appellare solemus

A Iove formatum, qui cum mortalibus olim

Vixit, et Idaeis fertur nutricis in antris

Clam patre Saturno, qui conspirabat in eius

710

Interitum: fuit in prolem tanta ira parenti.

Quo pacto vestris unquam maioribus istud

Suaderi potuit, stellas ut nocte micantes,

Et tantos coelorum orbes, Solemque putaret

Esse hominis mortalis opus? Si caeca vetustas

715

Vsque adeo fuit illa, Deos ut fecerit ipsos

Mortales homines: cur resipiscitis ipsi,

Ad quos vera Dei proles oracula Christus

Attulit expulsis post saecula longa tenebris.

Nam miserans homines istis erroribus actos

720

Ipse Deus fractis statuit succurrere rebus,

Et falsos auferre Deos, ac tollere cultus

Sacrilegos a Tartareo Phlegetonte profectos.

Haec ea sunt, quae vos cupiunt agnoscere nostris

Christigenae: qui dum vestram curare salutem

725

Noctes atque dies pergunt, quod caelitus ipsi

Accepere, volunt animis infundere vestris.

Hoc amor officium, pietas opus excitat istud.

Vos colitis Divos, qui sunt sine numine: at ipsi

Numina vera colunt. Vos longi temporis usum

730

Praefertis novitati isti, quae venit Olympo:

Quam regnare Deo vires praebente necesse est.

Talia dum memorat Pater admirante caterna

Ex tecto nurus irrumpit cum pignore parvo,

Cuius erat, dum prae ingluvie se ingurgitat esca

735

Faucibus impacto praeclusus anhelitus osse:

Ore rubens, timidisque oculis et guttur hiulco

Vix poterat spirare anima in pulmone sepulta.

Ergo exclamabat mulier, cui cognita sancti

Patris erat virtus. Nati miserere, meique

740

Sancte Pater: sucurre inopi: vestigia siste.

Cerne infelicem casum: medicamine nullo

Sanari nulla arte potest: opis indiga tes est

Ista tuae. Dignare manus extendere sanctas

In puerum, tactuque gulam curare salubri.

745

Continuit gressum miles, cupidique videns

Ad nova converso stabant miracula visu.

Stabant et medici circum, quos illa vocarat

Vsque a Caesarea subito, morbi istius ego:

Stabat et a Colchis mulier, quae venerat illuc

750

Docta Cyteinos cantus, et Phasidas herbas.

Ipse incurvatus pueri super anxia pastor

Ora implorabat magni omnipotentia Christi

Numina: tum facili nixu de gutture vulsum

Exspuit os puer, et iugulis spiravit apertis.

755

Contemplati omnes opus admirabile fixa

Fronte tuebantur taciti puerumque senemque.

I puer, i: dixit senior, discrimine tanto

Liber abi, tuque o mulier defuncta dolore hoc

In tua tecta redi, Christoque adscribite factum.

760

Post mea venturum est extemplo funera tempus:

Quo si quos angina premet, vel gutturis ulla

Altera pernicies, nostras sanentur ad aras.

Afferet auxilium per me mortalibus istud

Christus, ad umbroso qui nos exemit Averno.

765

Vix ea finierat, cum protinus altera sese

Femina proripiens sancti ad vestigia patris

Se prosternit, opem obsecrans tristi anxia casu:

Tum senior lacrymas eius miseratus, et ora

Moesta rogat, quid opus fieri? Quae tanta doloris

770

Caussa novi? Cur nam in luctus devenerit istos?

Illa trahens crebros gemitus, contraria dixit

Sors mihi sancte rapuit, domus unde per annum

Nostra fuit victura, suem paupercula tali

Mensa ope nutrisset longum natosque, virumque,

775

Qui assidue presso in campis incumbit aratro.

Sancte pater fer opem nobis. Lupus improbus auctor

Criminis infandi furtum hoc nostra reportet

Septa rogo, imploro obtestor: tibi namque ferarum

Ius Hecace, sic fama dedit: commota repente

780

Risit tota cohors, curamque irrisit anilem:

Miles enim, quoniam solet indulgere rapinis,

Exstimat altilium fieri sine crimine praedam.

Simplicitate nurus igitur laetatus, habebis

O mulier quod quaeris, ait: tua damna rependet

785

Lucro aliquo meliore Deus. Vix talia fari

Finierat, cum furta rapax ablata reportans

Intrat tecta lupus, positaque in limine praeda,

Allatrante canum turba, per rura citato

Proripitur cursu, silvisque absconditur altis.

790

Rem miram Romana cohors temeraria, et audax

Transtulit in risum clamans. Credebat opimam

Se rapuisse dapem lupus: ut male pinguia sensit,

Praedam restituit. Docet hoc fera Martia casu

Nos, qui Martigenae sumus, et versamur in armis,

795

Reddere quae mala sunt, quae sunt bona furta tenere.

Sed iam Sole diem secum rapiente monentur

Ire vias, tandemque suos cum nocte Penates

Advenere: senex nigri sub carceris umbram

Truditur, et conto valuae clauduntur aheno.