Panfilo Sasso epigrammaton libri 4, 18

18. Virgilio Zavarisio

Caelsi per iuga montis alta solus

Ibam, permeditans ferocis aevi

Nostri crimina, damna, furta, fraudes,

Caedes, insidias, dolos, rapinas,

5

Virtutes profugas dolens ad axes

Summos praecipiti volasse penna,

Visa est cum mihi forte crine flavo,

Claris luminibus, genis decoris,

Lato pectore, fronte vel serena

10

Incedens mulier gradu severo,

Ensem cuspidesque et gerens inermi

Lances et trutina subesa iniquas.

Illi splenia non caput tegebant,

Non vittae tenues, sed ore aperto,

15

Nudo vertice, liberis capillis

Spectabat geminis polos ocellis

Orbes qui Iove sustinent movente.

Claros, sydereos, vagos, perennes

Velabat toga quae suos et artus,

20

Ex clara biberat Tyro colorem

Multis fracta tamen locis, et ipsa

Livens verberibus plagisque multis

Tingebat niveos sinus cruore.

Stabam dura velut silex ve quercus

25

Summo vertice Caucasi nivalis.

Exanguis, rigidus, gravis, nec unum

Audebam timidus referre verbum.

Sed tunc illa mihi: "Meos times cur

Vultus? Non tetrici comes Thyphoei,

30

Non sum Tartareae soror Megerae,

Nec nostrum tumidis caput colubris

Horret, saxificae velut Medusae,

Ensis non nocet hic probis, sed illis

Qui semper miseri scelus sequuntur,

35

Non possim licet amplius nocere

Vllis; nam proceres, patresque plebsque,

Aediles, equites, duces, tyranni

Me damnant, lacerant, fugant aguntque,

Tutores spoliant bonis pupillos,

40

Extincti viduam pater mariti.

Non sunt causidicis voraciores

Qui sylvas habitant lupi rapaces,

Semper consulibus proterva mens est;

Tonsores, lanii, faber simulque

45

Omnes artifices mali et molesti

Artes perdere non suas verentur;

Solum me celebrant sacri poetae".

His dictis tenues repente in auras

Currens se tulit ut volans sagitta.

50

Foelix est Helicona qui beatum

Vates excolit ut colis beatus.

Namque est: iustitiae tenens decorem

Virtutes habet ille divus omnes

Sub se; divitiae timent ruinam,

55

Fortunae bona; sola scandit altum

Coelum candida virtus axe eburno.