Battista Mantovano Nicolaus Tolentinus 2

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti


Prima diocesis dedit incunabula, et ortum,

Ac natale solum puero Firmana, subaltis

Montibus aerias ubi nominat Angelus arces,

Et Firmanus erat civis pater, alta vetusque

5

Vrbs ea, et antiquae praeclara Colonia Romae.

Pubertas erat in foribus: iam venerat aetas

Tertia, quam bivium dicunt: namque incidit illic

In duplices haec vita vias: ascendit in altum

Vna per angustos calles, et latior exit

10

Semper. Vt ad summum venit, laxatur in arva

Plena voluptatum quae ver florentia semper

Servat, et autumnus maturus frugibus implet.

Nam Vertumnus in his campis versatur, habetque

Veris, et Autumni nomen: quia tempus utrumque,

15

Temperat, et ducit flores in poma nucesque,

Maturatque annos, ac mittit in horrea fruges.

Altera principio latissima, vertice summo

Est angusta, negans illic vestigia figi.

Hoc igitur facili ingressu decepta iuventus,

20

Dum putat in melius semper procedere, tandem

Discit ab eventu se delirasse maligno.

Hac hominum pars maior eunt: sic Tartara crescunt,

Sic infernus habet maiora negocia Pluto

Semper, et esurie Orci infinita Barathrum

25

Ampliat, ac fauces in grandem extendit hiatum.

Gallorum annales memorant a Manibus olim

Egressam superas animam venisse sub auras,

Atque suo quondam comiti narrasse per illam

Millia ter decies hominum demortua noctem,

30

Ex quibus ivissent in regna cathartica solum

Tres, unus cui nomen erat Bernardus, in arces

Aetherias: hic ille fuit, qui fertur in altis

Montibus ingenti Lemurem vinxisse catena:

In Stygias alii magnis ululatibus umbras.

35

Noxius incautae sic est locus ille iuventae.

Dicitur Alcides Alcmenae filius isto

In bivio traxisse moram, dubitasse, nec ausum

Tendere iter, donec viva sub imagine virtus

Visa viam docuit: quod qui finxere volebant

40

Scire homines dandum esse ducem puerilibus annis,

Qui morum scopulos, vitae qui intelligat artem.

Nam neque sola potest aetas improvida, simplex,

Atque rudis regere affectum, cohibere furorem.

Hoc igitur puer in bivio, quia corda ferebat

45

Enthea, et illapso correptam Numine mentem,

Non eguit rectore alio. Qua caepit ab Ortu

Ire, viam tenuit: verum ad magis ardua semper

Nitebatur erat nautae longinqua petenti.

Litora par, dum festinans sua colligit arma:

50

Dum trahit in proram funes: dum carbasa in altum

Elevat: explicitis sinibus dum colligit auras.

Tecta patris Libyci sacramque audiverat aedem,

Coenobion dicunt, quod sint communia cunctis

Omnia, ut Essaei quondam vixisse feruntur:

55

Essaei genus antiquum, venerabile, sacrum,

Qui vitam traxere diu Iudaea per arva.

Illic fama fuit sanctos convivere patres,

Longaevum antiquo genus a pastore trahentes,

Qui civis Didonis erat Carthagine natus.

60

Iste novum terris fidus fuit, omnia regna

Vt tuba quae magnis totum clangoribus orbem

Impleat, exclamans Christi nova castra vocabat:

Romana sermone potens, mysteria sacris

Hausta libris, uti fons latis amplissima ripis

65

Flumina diffundens, per mille volumina misit.

Doctrinis, ut Sol radiis fulgebat, et omne

Quod Grai, quod Phoenices scivere, quod Indi,

Niligenaeque sacerdotes Babylonica templa,

Doctus erat: caelum, Manes, elementa, Deumque.

70

Ipse novum vitae genus, et compendia quaedam,

Per quae mortales irent ad Olympica tecta

Edidit, et patribus dedit observanda futuris.

Hi tribus indulgent studiis: ante omnia in unum

Conspirant hominem, rebus qui praesit agendis:

75

Qui teneat clavum: cui sit parere necesse.

Altera cura facit, ne quis sibi vindicet aurum,

Neve usurpet opes, propriosque recondat in usus:

Sed fluat in medium quidquid vel terra ministrat,

Vel pietas infert, hominumve industria quaerit.

80

Tertia femineis adimit congressibus omnem

Cura viam: Veneris procul ablegata voluptas

Exsulat hinc, nullumque audet sperare regressum.

Istud idem Carmelus habet, genus unde virorum

Eliadum fluxit, qui tempestate supersunt

85

Hac quoque, et hanc primi coluere per umbras,

Per saltus Carmele tuos, Phoenica iuxta

Litora: per colles positos Iordanis ad undam.

Haec Picentis agri domus observabat ad unguem:

Sola heic relligio, sola observantia Divum

90

Crevit, et aeternae spes, ac fiducia vitae.

Huc adolescentes prudens puer attulit annos,

Et sacer evadens duplicem vestitur abollam.

Alba subest nigrae, duplicique obnubit amictu

Tempora: proximior nudo candore nivali

95

Albicat exterior fuligine tingitur atra.

Veste sub hac olim pater Augustinus eremum

Incoluit, postquam Christum suscepit, et ante

Libaret quam sacra Deo, trieterida totam.

Tum Larium natura sagax, versata, bilinguis,

100

Invida, et humana semper studiosa ruina:

Talibus inceptis grandi occursura paratu

Plurima mente agitat, multas reminiscitur artes,

Vestigat puerilem animum, quo semine cretus,

Sidere quo natus, quo Mars afflaverit ortum,

105

Quo Venus, adspectu, quo Pleiadesque, Hyadesque:

Atque oculos lapsi fert circum cornus Tauri,

Exploratque omnes aditus, ut ovilia noctu

Septa qui caularum solet explorare Lycaon,

Atque Lycaonio vulpes subtilior astu.

110

Nam diversa velut vis et natura ferarum est:

Sic Lemuris perhibent etenim genus hoc animantum

Sex fusum in species tenuissima corpora ferre,

Quae penetrent clausosque fores, et ahenea claustra.

Prima inter Lunam versatur et aeris auras:

115

Ignis VRIT simplex ac sincerissimus ardet.

Altera cum Zephyris, Austris, Aquilonibus, Euris

Fertur, et aeriam dicunt, quod in aere vivat.

Tertia, et aeriam dicunt, quod in aere vivat.

Tertia, quae circum terras errare per imum

120

Aera consuevit, nostrosque habitare Penates,

Terrestris cognomen habet. Neptunia regna

Quarti colit. Sed qui terris quique aequore vivunt,

In duplices abeunt sexus. Nam mascula quidam

Membra magis curant muliebria corpora quidam.

125

Femineis gaudent formis montana vagantes

Per iuga, per silvas cum venatrice Diana,

Quas Dryades dicunt, et Oreades adde Napaeas,

Naiades, et Nerei natas, et Dorida matrem,

Quos vero magis oblectant et nomina, et ora

130

Mascula, sunt Fauni, Panes, Satyrique INCOMPRENSIBILE

Turba salax: quorum quidam tentagine moti

Femineos subeunt vultus, et femine nuntio

A maribus, rursum redeunt in INCOMPRENSIBILE membra

Incautas nurus ineunt , ac pignora gignunt.

135

Accedunt Divi aequaret Neptunus, et Aegeus,

Proteus, et Triton, Nereus, Melicerta, Palaevim,

Et gravis Aegeon, longis qui amplectitur ulnis.

Monstra maris cetos, et inertia corpora phoeas

Quincta subit terras, et subterranea factum

140

Nomen INCOMPRENSIBILE: subeunt cautes, obscuri per antra

Hospitium quaerunt, Divos atque astra perosi.

Sexta magis, magis ima subiit lethaea subintrat

Tecta diem fugiens: ideo cognomine dicunt

Lucifugam: violenta magis quam calida. Si quo

145

Occupat: elingues, surdosque evadere cogit:

Vilius ingenium tribus inferioribus. Ergo

Hi sunt, qui dicuntur opes tellure sepultas

Custodire: timent, nostros ne forsitan aurum

Quod latet abstrusum tenebris vertatur in usus.

150

Tantus inest illis livor: sic invida turba est

Hi sunt, qui iactu lapidum per tacta viasque

Exterrere solent homines, invadere nautas,

Mortales morbo Herculeo prosternere, corda

Nubibus immerso dementia reddere sensu

155

Ast alis longe excellens penetrabile, promtum,

Quo fraudes, quo mille dolos: innectere possint.

Istorum e numero Venus est, fandique magister

Mercurius, Mavors, atque imperiosus Apollo,

Atque alii, quorum fama est antiqua, per orbem

160

Nomina qui terris usurpavere Deorum.

Isti omnes igitur coetu in sublime vocato

Culmen, in obscuri vetus ast ubi fama Sibylla

Degere speluncis, per flumina quinque profundi

Iuravere simul studium, curamque habituros

165

Se vigilem contra audacem (sic livida Manes

Turba loquebantur) iuvenem seque omnia facto

Agmine venturos armis in praelia sumtis

Sic pactis ineo, in ventos abiere soluto.

At iuvenis, Larium mores, et atrocia doctus

170

Bella putat sese ad pugnae genus omne fatigat

Ingenium gravibus curis, cohibetque vagari

Mille per anfractus soluta in perque invia mentem:

Cogit eam per sancta pedem mysteria ferre,

Quae profugus sparsit quinque volumina Moses,

175

Queque per annales, Solymaeque diaria gentis,

Atque per historias, et per praesagia natum,

Per legis mandata novae, per grandia Pauli

Eloquia, et patrum vestigia sancta suorum.

Pascitur hic ut ruris aves natura per arva,

180

Cum iam messis, et iam tritura propinquat.

Vt per prata greges: una pes Hyblaea per arva.

At quoniam pingui Venus irritata superbit

Viscere, et ex dapibus surgit lascivia lautus

Vix adhibere mensis hortensia gramina victum.

185

Quem prisci coluere patres, non fidit Hiaccho:

Nam Deus infamis: sed frigida flumina portat.

Est suspecta Ceres: numquam contenta quiescit.

Esuries, semper voto fraudata reclamat.

Qui cubat in membris, quotiens extrinseca desunt

190

Nutrimenta, calorque erodere possit, in ipsa

Corpora desaevit, munctoque exsanguia succo

Reddit, et atroci sua damna ulciscitur iras

Inde subit macies, frigent praecordia, langues

Spiritus in venis, Venus indignata recedit,

195

Quam calor et venti stimulant, et aquatica humor.

Somni autem plus quam fuerit tolerabile parci

Cuius ut enartem paucis advertite caussam.

Quinque viis, tamquam speculis, per corpore, sensus

Ducimus, ad mentem subeunt tenuissima rerum,

200

Pro rebus simulacra modis gradientia miris

Nam species a rebus eunt, velut ire videmus

A Phoebo, et stellis radios: per inanis misso

Vndique circumeunt auras et lumina fallunt

Testantur rerum effigies in flumine visae,

205

In speculis: visa in saxis specularibus ora

Nostra fidem faciunt: vis haec incognita rebus.

Mens igitur missas species, se lumina somnus

Non ligat, agnoscit. Quod si sopor occupat artus,

Non agnoscit: sed res putat, illius instar

210

Qui putat inspectas animant vera figuras.

Hinc igitur veniunt animos agitantia nostros

Somnia: quae volucri dum mobilitate feruntur,

Illae agiles formae fingunt quae cumque per orbem

Conari natura potest, quaecumque voluntas,

215

Nonnumquam maiora etiam. Nam monstra videmur

Cernere, quae natura nequit producere, montes

Ire per aerios tractus, hominemque volatu.

Tendere per nubes, et currere flumina retro.

Hac lemures persaepe pias deludere mentes

220

Arte solent, obscoena oculis dum occurrit imago

Vera, vel in somnis, mox evigilantia corda

Titillare potens, fragilemque flectere sensum.

Propterea somnum castis quasi moribus hostem

Oderat, et multam in noctem servare legendo

225

Insomnes oculos saepe exspectare solebat

Luciferum, saepe Auroram, quandoque reversam

Lampada terrarum, humentem quae discutit umbram.

Adde quod affligant moribundum insomnia corpus,

Et domat ex leges: sic bella cavere,

230

Sic solitus caussas eradicare malorum.

Quae verbis mensura fuit, quae regula fandi,

Quae linguae lex atque modus, transire silendo

Illicitum, quando id sanctae pars maxima vitae.

Et brevis, et rarus post longa silentia sermo

235

Seria libabat solum, mendacia nugas.

Et quaecumque solent alios proscindere verba

Non secus evitans, ac litora Syrtica nautae.

Si de iusticia, de relligione loquendum

De pietate foret: longas manabat in horas

240

Eloquium, tamquam vasto de gurgite torrens

Fusus, et undantem volvens de vallibus aestum:

Tunc facundus erat: Deus in praecordia lapsus

Ars erat: affectus facit os scitum, acre, disertum.

At quia delectant oculos, animumque videntur

245

Ad communem hominem vitam deflectere sensim

Mollia, et urbanum morem sapientia semper

Pallia derisit, temploque indigna vocabat.

Ad nudum setis cilicum, quae tegmina castris

Et nautis praestare solent, vestitus inerme

250

Corpus adurebat: gradiens pannosus, et asper.

Stragula cyniphiae praebebant hispida barbae:

Quae cum merce Libycis vectantur ab oris.

Non stratum fluvialis anas, non anser a nate

Grandior exhibuit, non mollior ansere cycnus.

255

Dulce erat in tabulis lassum distendere corpus,

Vt vulgus castrense solet, cum candida rupes

Nix tegit Alpinas: quotiens Aquilone sereno

Nox perflata lacus, rapidosque coagulat amnes.

Saepe etiam in nuda somnus tellure cubanti

260

Gratus erat, quando Auroras vigilantia plures

Fecerat insomnes, imitans in menta ferasque.

Sternebatur humi corpus: servile vocabat

Mancipium, quod non animi contemnere solum,

Verum etiam divorum ausit legem, imperiumque.

265

Quae nobis obscura fides, quasi missus ab oris

Nuntius externis animo amplectenda reliquit:

Ipse velut subiecta oculis, et cognita vulgo

Scitave per caussas atque explorata tenebat.

Haec radix illorum operum, quae dura videntur

270

His, quibus est ignavia fides, processerat inde

Ille amor inflamans homines, ille igneus ardor,

Corda metu qui nostra facit tam grandia pulso.

Nomen habet Caritas, summo demissus Olympo

Spiritus, extirpans alios radicitus ignes,

275

Et praesertim illum, quem pestis amara Cupido

Ex Phlegethonte haurit, terrasque inseminat omnes,

Atque illum, qui quaerit opes, qui colligit aurum.

Spes quoque praesidium nobis mortalibus ingens,

Sola Promethea non dedignata teneri

280

Pyxide, cum Superos aliae petiere sorores,

Fulcibat crescentem, iuvenilia corda

Altius a terris aeterna in regna levabat,

Venerat in summos apices, ubi nostra levatur

Conditio, humanos audens transcendere fines,

285

Et fieri vicina Deo, divina sacerdos

Orgia iam factus sanctas libabat ad aras.

Tunc poterat vita functis succurrere, Manes

Invito rectore Erebi, prohibente Megaera

Solvere, et in coelum ex imis revocare tenebris:

290

Conciliare Deum nobis, peccata loquendo

Tollere, et a flammis animas servare dolentes:

Atque vagos cohibere Lares, compescere saevos

Daemonas, et Stygiis Vmbris imponere leges.

Nam quoties sacro mystae intinguntur olivo,

295

Accipiunt illorum animae vivacia quaedam

Signa, characteres dicunt, quae Cerberus odit:

Cerberus, et quotquot degunt Acheronte sub alto.

Verum haec ne forsan nugae videantur aniles,

Subiiciam paucis opus inter prima relatum

300

Iam vulgata diu sancti miracula Patris.

Ergo haec horribilis facit cognoscere casus.

Arva per Vmbrorum locus est, ubi curva Pisauri

Flumina in apricos colles de montibus altis

Lapsa fluunt, cursu Pontum visura citatos.

305

Huc migravit, ubi tacito domus abdita saltu

Hospitium silvestre dabat, noctesque diesque

Caelum animo volvens sacras ducebat ad aras.

Nox erat, et tenebrosa polum convolverat umbras

Vmbra means circum terras, circum aequora, circum

310

Aera, circum ignes, rapido contraria Phoebo

Semper, et attingens usque ad Saturnida Lunam.

Procubuit strato iuvenis, vix lumina somnus

Clauserat, et subito in somnis occurrit imago

Vociferans Nicolae mei, Nicolae memento:

315

Sancte pater succurre tuis, compesce dolores,

Quos patimur tantos, et nostra incendia tolle:

Namque potes, si sancta dies libamina septem

Dedideris nobis: fer opem, et miserere tuorum.

Territus hoc tanto iuvenis clamore rogabat

320

Quis temerare ausit nocturna silentia tanta

Plancta hoc, et noctu in tantas prorumpere voces,

Sub Lare praesertim strepitus qui eliminas omnes.

Vox ea, sancte pater rursum si scire laboras

Quis sim, quis fuerim paucis adverte, docebo.

325

Ipse comes tuus ante: fuit Auxima tellus

Passa graves olim casus, et bella Gorthorum

Cum cepit ruere imperium, Belisarius olim

Patria, nomen erat vivo, Peregrinus ad Vmbras

Misit Avernales, quae subruit omnia, me mors.

330

Quod clamem dolor in caussa est: dolor omnia vincens

Aspera, quae sanctis olim inflixere tyranni.

Surge, veni, tibi spiritum magna agmina sistam

Ante oculos, quibus auxilio potes omnibus esse.

Ire videbatur versus vicina Pisauri

335

Moenia: namque eadem fluvio sunt nomina, et urbi:

Quam veteris quondam Romae posuere coloni.

Visus et ex alto vallem spectare profundam,

Vnde ferebantur magno cum murmure voces

Confusae ad caelum, et lamenta miserrima in auras.

340

Tunc ea vox, hae hae sunt animae, quas vita fefellit

Pacta dies longas, canos, seramque senectam,

Hac spe delusae, blandaque libidine tractae

Iugiter ad pingues ducebant gaudia mensas.

Non deerant epulis citharae sed Arione multo

345

Laeta ibat domus in thyasos, Veneremque ciebat

Surripuere dies cantus, convivia noctes,

Totaque in insanos fuderunt tempora luxus.

Ista frequentarunt, et quae nascuntur ab istis,

Dumque sub extremum, vita se posse putabant

350

Emendare levis deliramenta iuventae,

Mors fuit in foribus non exspectata repente,

Cunctaque mendacis vitae pacta irrita fecit.

Sic ait: extemplo magnis stridoribus Vmbrae

Audita clamare, pater miserere sepultas

355

Hoc ardente lacu: tua nos libamina servent:

His dictis, visa in latos incendia campos

Serpere, et illustres ad caelum attollere flammas,

Atque ignes fumo inclusos erumpere magnum

In tonitru, longeque leves volitare favillas.

360

Vt quoties ferri candentem forcipe massam

Corripit, et crebro feriens faber ingruit ictu

Emicat in tenues scintilla volatilis auras.

Territus hoc visu somnos ac somnia rupit,

Ac divina dies in libamina septem.

365

Septima lux ierat, noctemque Aurora fugabat,

Quando oculos vigiles per tota trinoctia somnus

Corripuit, rediens confestim occurrit imago

Illa eadem. Quae visa patri pro munere tanto

Solvere suppliciter grates, ac talia fari.

370

Te duce Taenarios tandem superavimus ignes:

Te duce ad aetherios tandem conscendimus axes:

Vive, vae: caelesti olim te in luce videbo.

In Picente solo collem consurgit in altum

Terra, duos amnes inter, qua respicit Vmbros

375

Et Boream, summis demissa potentia saxis

Labitur: Austrinae qua sidera prospicit orae,

Defluit ab alto veniens Servalle Chientus,

In dorso Macerata sedet, post bella Gothorum

Edita, et ex priscis Recmae generata ruinis,

380

Heic habitans, aliquando sui crudelia fratris

Funera, qui in gladios, et in arma hostilia casu

Inciderat, cum rescisset: prece Numina flexit,

Ne Stygiis raperetur aquis, ne aeterna subiret

Supplicia, infernos neu transferretur ad amnes,

385

Irremeabilibus numquam rediturus ab oris.

Addidit et precibus ieiunia longa, gravesque

Excubias, et ter decies revocavit ad aras

Orgia, Lucifero cum lux albesceret orto.

Ecce per obscurae metuenda silentia noctis,

390

Dum genibus staret fixis in marmore ad aram,

Vox audita. Tuis precibus germane revertor

Liber ab inferni tenebris horrentibus Orci.

Iam mihi crudeles Furiae candentia vincla

Intulerant, totusque mihi insultabat Avernus,

395

Et sine spe damnatus eram Phlegethontida ad undam,

Cum subito effulsit clarum per concava lumen

Tartara, et hac latae voce insonuere lacunae.

Tartarei Manes vestras attollite portas,

Nunc rogat a Stygio duci Nicolaus Averno.

400

Extemplo tremuere omnes furiale ministri

Vulgus, et attoniti piceis latuere sub antris:

Non aliter, quam cum simili clamore coactus

Reddere Traianum Pluto ima in Tartara fugit.

Ast ego per latebras illo duce lumine olentes

405

Ducor, et a regnis Orci squalentibus adsum.

Haec ea vox. Sed cum falli Nicolaus ab Vmbris

Crederet infernis, quibus est assumere formas

Mos varias, multisque bonas deludere mentes

Artibus, iste timor fraternae innotuit umbrae,

410

Atque ait. Ipse tuus, fraudem desiste vereri,

Frater ego sum, frater ait. Laetare, diuque

Esto memor germane meam curare salutem.

Nam nec adhuc adeo Superos, aliquidque luendum est.

Edita ab excelsis penetralibus Apennini

415

Labitur in Pontum Firmi sub moenibus altis

Tignia, et ad ripas eius celeberrima quondam

Nominis urbs istius erat, volventibus annis

Diruta: sed templum superest, cui pinguia subsunt

Pascua, lanigerique greges, opulentaque rura.

420

His opibus sancti quidam de sanguine patris

Nicolei praefectus erat, qui saepius orsus

Ad se sobrinum blandis inflectere verbis,

Et vitam damnare inopem, quod lenta sequatur

Otia, quod gradiens aliena per hostia quaerat

425

Auxilium precibus, quod erat sudore parandum

Corporis, aut animi. Nam sic ubi condidit orbem,

Dicitur antiquos Deus instituisse parentes:

Quippe mali Manes, studium quibus aucupis instar

Quaerere quam vexent, adigantque in retia praedam.

430

Has illi insidias haec bella occulta ferebant:

His commotus erat dictis, et in anxia pulsus

Consilia, ambiguis torquebat pectora curis,

Dum veluti nubes, quae pendet in aere ventis

Adversis impulsa, modo hac modo flectitur illac.

435

Ecce chorus Superum niveis in vestibus aedem

Subgreditur, stipatque virum, curasque loquendo

Dissipat instabiles, mentemque redarguit aegram,

Ancipitesque animos et corda labentia firmat.

Insuper adiiciunt. Quo vis vestigia ferre?

440

Terra Tolentinas tibi finis, et ultima sedes.

Dixit, et exilem chorus est resolutus in auram.

Ergo vir ex illo certus retinere beatam

Tempore pauperiem comites sua saepe monebat

Ossa Tolentino sese debere: supremam

445

Illic se vitae partem, tumulumque habiturum.

Pertransire nefas opus admirabile nullis

Auditum saeclis, usque ad labentia mundi

Moenia, cum totam terrarum incendia molem

Vltima corripient, longos memorabile in annos.

450

Aeger erat, febris lassos emunxerat artus,

Atque sepulcralis pallor confecerat ora

Hispida: dixisses, si non spirasset anhelo

Gutture paulisper, gelidum sine mente cadaver.

Vis ea, quae in venis salit, et quae in pectore laevo

455

Palpitat, ut lampas iam iam moritura, tenorem

Perdiderat, motuque abiens trepidabat inerti.

Vivificas adhibere dapes medicina iubebat,

Pabulaque exilem reparare potentia vitam.

Ergo coturnices, ut mandat Apicius, assas

460

Attulit impigri manus officio ministri.

Ille autem solitus semper frenare palatum,

Ac Genium fraudare cibis contentus inemtis,

Horruit has epulas, et detestanda putavit

Prandia: mos longis sic illum affecerat annis.

465

Accedunt praecepta patris, cogentia vesci

Pinguibus oppressa tanto in discrimine vitae.

Quid faciat nescit: mens erga quid eligat horum

Cogitat. Hinc angit sancti reverentia patris:

Hinc pia suscepti premit observantia voti.

470

Angustatur, uti quotiens Symplegades inter

Navita transibat, tum cum concurrere ventis

Flantibus impulsae navesque arctare solebant.

At Deus impactum Syrtem miseratus in istam

Favit, et ex altis traxit praecordia curis.

475

Nam pluit in volucres plumas, animamque repente

Restituit, mox illae alas movere recentes,

Et simul excusso saliere per aera disco.

Qua visa volant, speculisque feruntur apertis

Aerium per iter. Pater et quae plurima fratrum

480

Turba aderat, tuiti grandis miracula casus,

Obstupuere, oculis non conniventibus, ore

Attonito, voce amissa, manibusque supinis.

Hac igitur tanta moti novitate volucrum

Multimodis sancti patres sermonibus illam

485

Consumsere diem: memorant portenta parentum,

Vt quae Niligenis MOses ostenderat olim,

Cum novus arenti factus de vimine serpens

Prodiit, et subito latis ostenta magorum

Faucibus invasit, grandesque absorbuit hydros,

490

Et, cum purpureo maduerunt omnia nimbo

Gramina, et e puteis emanavere cruenti,

Infandum, latices: cum res tres sine lumine Solem

Ire dies vidit tellus Aegyptia, quando

Omnia rura Deus dedit erodenda locustis,

495

Et, cum tetra domos omnes examina muscae

Araque infesto perturbavere volatu:

Cumque super viso nuper certamina casu

Orta forent, quo vita modo revocata volucrum

Tam subito: num forte avium post fata supersit

500

Spiritus, in veteres qui sit revocabilis artus.

Praeses ad adstantum cuneum sit protinus orsus.

Sunt qui crediderint animas pecudumque hominumque

Nil differre, simulque mori cum corpore: quidam

Esse immortales omnes, et corpore solum

505

Dissimiles: nostras autem, quia corpora nactae

Optima sint, fungi officiis melioribus aiunt.

Ast alias membris contranitentibus ire

In pecudum mores: minus has, vehementius illas,

Vt variis natura modis intrinseca finxit

510

Instrumenta animae, fierique animantia muta.

Propterea veterem rediisse in corpora credunt

Vitam avium, sua rursum animis in membra reversis.

Sed ne multa morer frustra, ne tempora perdam,

Quando cadit iam sera et sidera surgunt,

515

Ista senis Samii, Calabros qui dicitur olim

Incoluisse Lares, et magni nominis artes

Invenisse novas, deliramenta videntur

Vana, indigna quibus prudens accomodat aures.

Sanctior est igitur nostrum sententia patrum,

520

Qui differre putant animas ut corpora: nostras

Esse immortales, alias occumbere fato.

Haec autem volucrum fecit miracula magnus

Ille opifex: cui rerum omnis natura ministra est:

Qui vitas habet in manibus veteresque novasque.

525

Qui reparare potest fracta et nova condere membra:

Ista suos docuit Praeses grandaevus alumnos.

Convaluit tandem: sed cum nil pendere corpus

Fervida mens assueta foret: cum parcere inerti

Nesciret Genio seris iam frigidus annis,

530

Tempore post parvo rursum procumbit, et acrem

Labitur in morbum, totosque affligitur artus.

Mens invicta manet: cupit ad delubra reverti.

Fert aegre, gemit, et lacrymat, quod strata cubili

Membra vetent pietatis opus: sua namque solebat

535

Prandia partiri in miseros, et porgere egenti

Clandestina manu poterat quae dona pienti.

Hoc animadvertens poenoris cui cura, ferentem

Triticeas aliquando dapes deprendere lecto

Tempore constituit. Tum candida bruma per alpes

540

Hibernabat: humus sterili sub frigore lenta

Otia ducebat pigrum pertaesa Decembrem.

Occurrens igitur gremio quid feret onusto

Postulat: ille rosas (spiravit in illius ora

Hec responsa Deus) dixit se ferre recentes,

545

Et gremium solvens roseos, mirabile, flores,

Quales ferre solent Pestana rosaria, cum ver

Provocat ad carmen volucres, ad gramina campos,

Protulit, extemplo diffusus in aera nidor

Naribus applausit, sacrique oluere Penates.

550

Hoc opus, hoc ingens studium pietatis honore

Duxit honestandum tali Deus arbiter aequus.

Praeses id admirans, homini praecepit apertum

Esse penus, pascendi inopes permissa potestas,

Hoc igitur quando gravis intermittere languor

555

Officium cogebat, uti qui grandia perdit

Emolumenta, dolet: pietas exterrita luget.

Tum Regina, decem nutu quae temperat orbes

Innixos utroque, polo, clementia cuius

Fine caret, magno pressam languore senectam

560

Despiciens, illo, quo spem facit omnibus, ore

Descendit celebri Divum stipante caterva.

Hic erat Hipponis pastor, primordia gentis

Qui tulit istius pater Augustinus, Olympo

Tantus apud Superos, quanta inter sidera Lunae,

565

Et iuvenem mater quae deploravit alumnum

Tot lacrymis, verita aeternos ne incurreret ignes,

Et pater Albertus cum Cyrillo Megarensi:

Ambo relucentes, ambo candore togati

Sidereo, quali surgens Venus aurea vultu

570

Cum nitet absterso: namque his Regina duobus

Vtitur ad tanti praeclara negotia regni:

Carmeli Regina memor, quem invisere quondam

In longo amissae prolis moerore solebat.

His comitata senis thalamos adit, ac tenebrosae

575

Noctis inane Chaos praelato illuminat igne.

Agmina ut agnovit senior caelestia, morbo

Prosilit evicto, membris dominata repente

Invalidis mens est, ut proxima numina sensit:

Verum Reginae imperio se in strata recepit

580

Rursum, et ipsa virum sic est affata iacentem.

Care senex, quid te tantis moeroribus angis,

Postquam lascivae cecidit calor ille iuventae,

Et senio frigente Venus sedata quievit?

Dandum aliquid Genio. Licet indulgere parumper

585

Somno, epulis: laxanda aevo sic lira senili,

Vt primaeva aetas gravibus frenanda lupatis.

Femina quae vestris Laribus vicina, calenti

Triticeum furno Cererem tractura canistrum

Fert humero: panem, nec sit mora, mitte ministrum,

590

Qui ferat, et sacrata super dic verba: subinde

Vescere: confestim pulso sanabere morbo,

Quem tua Tartarei misere in viscera Manes.

Sic potes insidias, sic vim depellere Averni,

Dixit, et integram sic est largita salutem.

595

Hunc post fata senis morem tenuere nepotes:

Nam simili ritu Cererem sacrare quotannis,

Et plebi donare solent, cum sancta reverso

Natali sunt festa die: medicamine tali

Morborum genus omne fugant: sic Daemonas arcent:

600

Sic steriles curant uteros, serpentia sanant

Vlcera, restituunt oculos: sic fulmina pellunt,

Aerias tempestates, irataque sedant

Aequora: deprensos servant a turbine nautas,

Ceteraque humanae cohibent incommoda vitae.

605

Functus erat morbis, atque ad sua prima reversus

Acta senex, quando Lemures coiere superbi

In campos, ubi sub vastis prostrata ruinis

Vrbs antiqua iacet, fuerat cui Salvia nomen.

Magna theatrorum superant vestigia, moles

610

Marmoreae, quas exedit cariosa vetustas.

Arva Tolentini tenuit quae Salvia quondam,

Nunc retinent cives, agroque fruuntur, et urbe.

Huc duce Mercurio Iove praeside tota coacta est

Coniurata cohors Larium: mox Iupiter orsus.

615

Quamquam nostra gravem tulerint antiqua ruinam

Regna, tamen superant comites: coalescit in horas

Imperium magis, atque magis. Res publica Christi

Labitur in nihilum, sensimque exstinguitur ardens

Illa fides, primis quae nos exterruit annis.

620

Et quamquam possit gens relligiosa videri

Progenies Christi, quia sacra volumina volvunt,

Nil tamen hac nobis a relligione timendum est.

Ore Deum, non corde ferunt: de turribus altis

Aera sonant Christo: ventosa tonitrua nobis

625

De nebulis, caeloque tonat, meminisse potestis,

Christigenum quoties puppes submersimus alto:

Grandine frugiferos quoties delevimus agros,

Peste greges, nemora et silvas Aquilone comantes,

Bella quod orditi fuimus, quot grandia regna

630

Abstulimus Christo, dedimusque Scythisque Arabisque.

Si dicas, templa aedificant, pinnacula celo

Educunt: fateor. Quo se sublimibus illis

Nobilitent tectis, niti probitate solebant:

Immodica vero nunc ambitione feruntur

635

Ac livore, odiis nunc immortalibus ardent,

Dant Baccho Venerique operam, Roma ipsa lupanar

Reddita, femineo Petri domus oblita fluxu

Ad Stygios olet usque Lares, incestat Olympum

Nidore hoc, facta est toto execrabilis orbe.

640

Fidite consortes regni: sperate reverti

In decus antiquum: maior poenuria Christum

Quotidie premit in terris, minor exit in horas.

Ille habet Europam: nobis est Africa, nobis

Quae longe lateque patent Asiatica regna.

645

Ille habet ardentes faculas, altaria, fumos:

Nos animas. Qui templa eius maiora gubernant,

Qui insipidis eius sacris vescuntur, eduntque

A Zyma liba: nihil Christum, nihil Orgia pendunt:

Mortales animas credunt, Plutonia rident

650

Regna, nec exspectant ullam post fata Megaeram.

Dic animadvertat Petrus, qui ianitor aulae

Dicitur illius, quot per sua limina gressum,

Quot per nostra ferant animae: fortasse pudebit

Proventus exilis eum. Latissima nobis

655

Horrea, et in grandes messis consurgit acervos,

Nec solum de plebe homines collegimus, intrant

Nostra sacerdotes, et qui sublimia mitrant

Tempora, primates orbis, gemmata ferentes

Ornamenta, nurus auro, argentoque coruscae

660

Atque senis Priami venam irritare potentes:

Nostra inquam portis in regna patentibus intrant.

Si quos Christus habet, si quos in retia mittit,

Sunt ima de faece hominum, de plebe profunda:

Qualis hic insanus, qui tot labentibus annis

665

Nos risit, nec cessat adhuc. Caelestia tecta

Ambit, et in nostros sperat migrare Penates

Mentis inops. Vulcane veni, mandata capesse

Nostra semel, tu namque Lare regis atque gubernas,

Qui in caecis habitant specubus sub montibus altis:

670

At nos aerios, nostri versutia, et astu

Decertare solent: tua plebs vi, robore, et armis.

Attriti longo nostri certamine cessant,

Fessa Venus, victa est Pallas, Cyllenius artes

Arguit invalidas: nemo est qui in retia phocam

675

Hanc adigat: bos haec comites fugat Indica nostros.

Vltima spes in te est, caussam hanc Vulcane parumper

Suscipe: si labor est hominem pervertere tantus,

Vt nequeas, afflige solo: fac verbere multo

Claudicet, atque tuos gressus imitetur eundo.

680

Haec saltem in monstro hoc nostri monumenta relinque.

Claudicet, et Divos non experiatur inertes.

Hanc operam largire Iovi: te semper in omnes

Munificum Divos omnis reminiscitur aetas.

Tu mihi formasti flammas in fulmina semper,

685

Et facias ut metuar: tua dextra condidit arma,

Quae dedit Aeneae mater, quae mater Achilli:

Hoc opus adstanti Divum largire coronae.

Iupiter haec: operi accingit Vulcanus iniquo

Strenue, et assumtis triginta infamibus Vmbris,

690

Quae solitae in tenebris caecos habitare cuniclos,

Avolat in thalamum senis, et delubra peragrat,

Exploratque domos, instar latronis opaco

Tempore consueti nocturno instare rapinae.

Tum pater angusto duo testamenta sacello

695

Percurrens sanata modis Thobiana legebat

Lumina mirificis, et versabatur Olympo,

Missus in excessum mentis. Stomachus aniles

Mulciber has curas, sic ipse ferebat et ira

Peritus ardenti concussum verbere duro

700

Sternit humi, crudoque fremens sermone minatur,

Se fore perpetuo exitio, nullasque daturum

Ad requiem pausas, pugnamque indicit atrocem.

Ille autem, sese Lemures nil pendere Christo

Auspice respondit, nec formidare Satanum

705

Insidias: illos potius debere Tonantem

Formidare, manum cuius tremit Avernus.

Transierat iam nona dies, et vespera caelo

Caeperat ardentes stellas aperire sereno.

Ad solitum se vertit opus, meditatur honores

710

Atque potestatum Superum, qui sidera certis

Aeternum ordinibus faciunt insurgere ab ortu,

Tendere ad occasum, versoque occumbere mundo:

Vnde oritur nox atque dies: qui ingentia norunt

Corpora nunc ultra Aethiopes deflectere ad Austrum,

715

Nunc Boream versus Rhipaeum attollere ad axem:

Vnde resultat hyems, aestas, autumnus, et ipsum

Ver Geniale, novis quod det primordia rebus,

Atque breves longique dies, et tempora frugum.

Haec meditans secum voces prorupit in istas.

720

O infelices Larvas, quas muneris huius

Reddidit expertes veteris petulantia fastus!

Nec dum finierat. Summo de culmine lapsi

Ecce Lares adsunt, et misso in lumina saxo

Lampada confringunt: simulant animalia voce

725

Bruta: putes ululare lupos, gannire sagaces

Vulpeclas, grunnire sues, certare canendo

Tectivagos feles, ducta de naribus aura

Ringere mordaces catulos. Per culmina motis

Imbricibus cursant, saliunt: ruitura videntur

730

Tecta, Lares agitat vesania tanta protervos.

Constet ut ex minimis Larvarum insania rebus

Maxima, ridiculum facinus subiungere fas est.

Vt sarciret acu tunicas, in frustra secavit

Plurima, deposito veniens ad humillima fastu

735

Munia, Vulcanus proles Iunonia tentans

Irritare senem, flavamque accendere bilem,

Surripuit patrem, bibulaque abscondit arena.

Sollicitus dum frustra senex ablata requirit,

Secum ait, ille mihi studet hoc imponere furto:

740

Ille inquam, cuius spurcum pudere edet nomen.

Audiit haec tenui latitans Vulcanus in aura,

Atque ait indignans, fateor, furti, istius auctor

Ipse ego: priscorum tibi collegia Divum

Praefecere: dies in sollicitudine noctes

745

In moerore trahes, et ero tibi malleus atrox.

Tu tibi malleus es, senior respondit, et istis

Ictibus aeterni semper cruciabere luctus:

Ast ego Caelitibus fidens, molimina vincam

Haec tua, et evadam Lemurum scelus omne tuorum.

750

Sic Pater. Impatiens irae Vulcanus in auram

Transit, et indignans montes discedit in altos,

Fama ubi sub specubus piceis habitare Sibyllam.

His moti ostentis patres dubitare coacti

Quae potior natura foret, Lariumne, hominumne.

755

Nam si tanta malos vexat dementia Manes,

Quanta nec humanas mentes, quid credimus ergo

Maturae melioris eos? Sine corpore forsan

Esse Lares dices: nos autem noxia membra

Ferre: sed et nostrae vivunt sine corpore mentes,

760

Net tamen aequales Laribus concedimus illas.

Si dicas praestare oculis, et sensibus illos,

Ac motu membrorum agili, rapidoque volatu:

Sic quoque praecellunt volucres, Hyrcanaque tigris:

Sic aquilae, vulturque rapax, et odora canum vis:

765

Nec tamen has pecudes nobis praestare fatendum est.

Quod si morte carent, etiam cum corporae iunctae

Morte carent animae: quod si, quia plurima norunt,

Vis illos praeferre homini sapientia et astu:

Id conferre potest longae experientia vitae,

770

Qua Lemures pollent, ut qui sine funere vivunt.

Ingeniis etiam nostris, haec caussa parentes

Antiquos sapere, et vires cognoscere frugum

Fecit, et ex victu potuisse arcere salubri

Canitiem, longumque dies producere in aevum.

775

Nos autem praestamus eo, quod sancta veremur

Numina, quae Lemures, tanta est insania, taxant.

Quod caeli speramus opes, et Olympica tecta,

Quae nequeant sperare Lares: quod vertimur ipsi

In melius, postquam nos inconcessa libido

780

Legitimo de calle gradum deflectere fecit:

Illi autem sine fine iacent in sorde sepulti

Perpetua, nec pacto ullo resipiscere possunt.

Quaerebant tali patres indagine verum,

Cum subito primas litem hoc sermone diremit:

785

Omnia, per varias species quae sparsa vagantur,

In Laribus coniuncta manent, et plurima reddunt

Excellens unita genus. Quod numina taxent,

Quod iacent in sorde, facit non indiga sensus

Vt pecudum natura rudis, sed acerba voluntas,

790

Ac vetus improbitas, et inextricabilis ille,

Qui meruit ante noctem caliginis, error.

Finis hic: haec motam clausit sententia litem.

Est aliud dignum scitu, mirabile visu,

Quod transire nefas, quoties regionibus illis

795

Ingruit ulla lues devastatura colonos,

Vt bellum, vel dura fames, vel pestifer annus

Qui modo convulsi sunt a thorace lacerti

Ante monent, cladisque ferunt ostenta futurae:

Nam toties sudare solent, imbremque cruentum

800

Fundere: sic sanctus quaecumque pericula fas est

Declinare pater, patriis depellit ab oris

Continuo: verum quod inevitabile telum est

Nuntiat, ut aevam minuat prudentia sortem.