In sublime apicem nox intempesta levabat,
Aequali occasum fugiens discrimine et ortum,
Ecce senex properanter adest ad lumina templi
Erectis in caelum animis, et in atria Divum:
5
Nec longe Vulcanus abest: sed idonea nactus
Tempora dat signum famulis, et sibilat acri
Voce sonans, pugnamque ciens, illi agmine facto
Assiliunt alis pernicibus, atque seniles
Allidunt telluri artus: ille impiger, aetas
10
Quantum longa sinit, sordentia puluere multo
Membra levat, rursum Lemures maiore tumultu
Corripiunt hominem invalidum, pulsantque, trahuntque
More canum, quoties damam rapuere fugacem.
Ille animi compos submisso verbera tergo
15
Sustinet, ac tacitus recolit crudelia Christi
Vulnera, et Antoni plagas, indignaque Pauli
Flagra, catenati crepitantia vincula Petri,
Et tormenta animae, quae sustinuere potentes.
Assurgit rursum in plantas, atque increpat alta
20
Voce Lares, audita domum vox illa per omnem,
Auditi strepitus, dum fit concursus ab altis
Aedibus in templum. Plebes Vulcania rursum
Sublatum a tellure senem durissima iactat
Inter saxa minax, et cornibus ingruit uncis,
25
Naribus exspirant ignes, atque ore favillas:
Sicut in Aetnaeis solet exspirare caminis
Igneo ad incudem sudans ardore Pyracmon.
Iam comites adsunt, inopemque in tecta reportant,
Atque manus adhibent medicas, liventia olivo
30
Terga linunt, verbisque patrem solantur amicis.
Ille ubi convaluit paulum, licet invalidum crus
Claudicet, arrepto redit in delubra bacillo,
Iam senio, et iugi Lemurum certamine fractus.
Venerat extremos vitae mortalis ad annos,
35
Multaque quotidie mortis praesagia, multa
Ac miranda Deus famae laudisque futurae
Signa dabat, quae corde pater defixerat alto.
Saepius in somnis astrum, flammamque comantem
A patriae tellure suae transire videbat
40
Vsque Tolentinum, sacramque accedere ad aram:
Ipse ubi consuerat summo libare Tonanti,
Assiduae et manibus Superos orare supinis.
Lumen idem vigilanti etiam, seseque ferenti
Ad templum toto radians apparuit anno:
45
Praecedebat enim sancti vestigia patris,
Ac sedens altare super, quasi maxima lampas,
Mobilibus flammis plures ardebat in horas.
Saepe quoque in somnis observabat imago
Turbarum undatim venientium, et dona ferentum
50
Ad delubra suo quae sunt modo clara sepulcro:
Votaque cernebat toto suspensa sacello,
Omnia quae solitus fido recitare sodali,
Esse verebatur Lemurum figmenta, volentum
Talibus illecebris captam deludere mentem.
55
Sidus ob id, quod saepe patrem vidisse relatum est:
Pontifici visum Eugenio, qui rettulit illum
Divorum in numerum, flamma signanda comanti
Pectora. Mirifici casus memorabile signum,
Per totum semestre polo cum Lucifer exit,
60
Primaque per tacitas extendit lumina terras,
Ante obitum, summo cantus audire solebat
Aethere, et erectis vigil ad melos auribus illud
Stabat, ad Eoi Solis iubar usque reversum,
Tantaque cum dulci stillabant gaudia cantu,
65
Vt grave membrorum, quae dilabuntur in horas,
Fastidiret onus, cuperetque evadere vitae
Taedia mortalis, finemque imponere longo
Exsilio, tandemque epulis accumbere Divum,
Accitoque domus lucem paulo ante supremam
70
Praeside, per Superos, per summi Numina patris
Sacrosancta rogans, illo suo membra locari
Obtinuit post fata loco, quem ostenderat astrum:
Sic fore iudicium Superum, sic ferre Tonantem
Dixit, et ex illo numquam removenda sacello
75
Fatidico monuit morti iam proximus ore.
Praetereo (quia multarum me copia rerum
Vincit) ut invenit latices, et idonea fonti
Seu puteo loca, quae nulla ars invenerat ante:
Vtque salutares fecit, quas repperit, undas:
80
Nem medicamen habent, et adhuc potantur ab aegris.
Vt prece sustinuit templum, terramque ruentem,
Cum putei scrobs alta gravem fecisset hiatum,
Et movisse humum, quae fundamenta ferebat:
Vt prece restituit lychnum, quem Mulciber alis
85
Fregerat assumtis, aquilae sub imagine totas
Pervolitans aedes, sanctique habitacula patris.
Vt tenuem victum miserans coalescere fecit
Pauperis annonam viduae, frumentaque saxo
Multa gravi, verbis ut tot curaverit aegros
90
Quot numerare labor, nobis dicenda supersunt
Funera, et innocuae venerabilis exitus Vmbrae.
Venerat extremam vitae securus ad horam
Exiguo languore iacens: fuit ipsa senectus
Morbus, et exhaustis aetas iam frigida membris:
95
Praecipit adsciri comites, quis nomina fratrum
Fecit amor, dulcique ligans concordia nexu,
Et sic fatus. Ave fratrum dilecta meorum
Concio, praesertim tu mi sanctissime praeses,
Viximus ut nostris totos concorditer annos,
100
Et breve concessi tempus decurrimus aevi
Vnanimes: huius Christo qui muneris auctor
Solvimus immensas aeterna in saecula grates.
Advenit mihi summa dies, consortia cogor
Linquere vestra, suum pietas divina reposcit
105
Depositum, nobis opus est astare Tonantis
Ante thronum, vocemque eius perferre tremendam,
Quae caelo, et terris auditur et aequore, et Orco:
Vestrarum mihi ferte precum suffragia fratres,
Et memoris estote mei: si forsitan umquam,
110
Vt fieri in vita solet, imprudentia laesit
Vos mea, fraterno veniam impertite dolori,
Et date quae Stygios mihi munimina contra
Larvarum incursus solito mysteria ritu
Sacrosancta, nihil trepidans audebit acerbos
115
Mens istis protecta armis transire per hostes,
Qui nostrum remorantur iter: qui retia tendunt
Semper, et obiectant quaecumque repagula possunt.
Sic senior: flentes illi mandata capessunt
Ocyus, et sacra veniunt in veste ministri
120
Lumine praemisso bini, paeana canentes.
Vt chorus expleto stetit ante cubilia cantu,
Et novit venisse Deum: surrexit aperto
Vertice, et incumbens genibus sic ora resolvit.
O sacrum quod scire nefas, quod cogimur omnes
125
Credere: sola fides etenim mortalia corda
Degustare facit, quae sit tua maxima vitus.
O miro divina modo persona figuris
Invelata novis, et in hac abscondita forma
Visibili, Deitas homini coniuncta sub isto
130
Orbe brevi: quam nec caelum, quod sustinet astra,
Circuit, o magna maior substantia mundo,
O rerum divine opifex, quem terra, fretumque,
Quem Titan, quem Luna suum, quem stellifer axis
Praedicat auctorem: qui cum domineris Olympo
135
Factus es in terris, dictu mirabile, pauper.
Te nostri te fecit amor tentare labores,
Taedia, et aerumnas hominum, tormenta, necemque,
Infamem crudamque necem. Tu sanguinolento
Funere dignatus nostrae succurrere sorti,
140
Hic te tantus amor talem, si dicere fas est,
Quid deceat regem non est advertere passus.
Tu Deus es, te sceptra, et insignia tanti
Imperii. Sed tu ratus es regalius esse
Subiectos curare, tuis succurrere: regni
145
Signa, quibus nostri reges utuntur, et arma
Negligis, et pietas visa est insigne superbum.
Tum quoque cum domita velles ad sidera morte
Tendere, ne tua gens penitus te orbata manerent
(Sic miranda fuit pietas tua) tradita virtus
150
Est homini, qua te in terras deducat Olympo.
Sic dignaris adhuc hominum succedere tectis,
Ac te ipsum nostris epulandum opponere mensis.
Ergo ades o sancte quondam sanctissimae Marthae
Hospes, et his membris animisque illabere nostris.
155
Sic ait, et misso sacrum sermone recepit.
Cuncta ministeriis ubi sunt solemnibus acta,
Ferte, ait, huc Christi, precor, huc victricia ferte
Signa, quibus Stygios Manes, et Tartara vicit.
Crux erat eximii cultus, argentea verae
160
Theca crucis, partes cuius concluserat olim
Ipse laborato magna ambitione metallo.
Vidit ut allatam, calcem complexus in ulnas
Traxit, et admoto lacrymans ita retulit ore.
O lignum, antiqui quod praedixere parentes:
165
Vnde orta est humana salus, cui tangere Christum
Cui perferre Deum licuit, quod sanguine sacro
Cui Deitas unita fuit, regnator Olympi
Lavit, et aeterno patiens affecit honore.
Tu comes eius eras, quando reseravit Avernum,
170
Et nostros eduxit avos: cum pervia tandem
Fecit clausa prius nobis mortalibus astra.
Te trepidant Erebi Manes: te totus adorat
Orbis. Ad imperium duce te sanctissima venit
Progenies Helenae: Romam tua fecit imago
175
Ad Christum transire iugum, quae dub Iove quondam
Vixerat, et Laribus longo serviverat aevo.
Supplicium miserorum olim, modo nobile signum
Imperii, regum et populorum insigne superbum.
O felix et fausta dies, qua protulit illud
180
Germen humus: tu nata simul cum matre Tonantis,
Tu succedis ei, tu sanguinis illius heres.
Sic fatus lacrymis intonsa rigantibus ora.
At cum forte foret fato incumbente relictus
In thalamo solus: vox est audita per omnem
185
Laeta domum: qualem reddit qui iubilat ore,
Nec loquitur. Tum magna Parens cum prole, paterque
Augustinus et sese ostendere, vocantes
At Superos caelestem animam terrena perosam.
Sic paulo mox ipse pater confessus amoenis
190
Subridens oculis, et mente arcana voluntas
Quae audierat, quo toto animus se ardore ferebat:
Laetitiae impatiens igitur properanter adesse,
Qui sacros canerent hymnos, mandavit, et inter
Psalentum diurna cohors, modulamina laeto
195
Mens abiit vultu, Divisque adiuncta recessit.
Nil opus est nobis portenta referre
Morborum circa omne genus, circum aera, circum
Fortunas, et fata hominum contraria, circum
Aequora. Nam Divum nemo est, qui pluribus umquam
200
Claruerit signis a tempestate recentum
Christigenum, fidei qui fundamenta fuerunt
Tempus ad hoc: nec habent eius miracula finem.
Assidue fluit haec virtus uberrima, tamquam
Fontis inexhausti veniens de gurgite flumen.
205
Sunt qui tercentum referant ostenta relatu
Digna legi: sed nulla potest vigilantia in unos
Contrahere annales, totum quae facta per orbem
Hactenus. Incertum est, et inexplorabile, quamquam
Insudare velis, totoque assurgere nixu.
210
Quodque magis miror: namque haec res ardua plusquam
Conari natura queat, mortalia plusquam
Corda hominum sperare ausint, nisi cognita virtus
Spem faceret: rerum annales post fata reversas
Tot memorant animas rursum in sua corpora facto
215
Iam tumulo cum iam inciperet procedere pompa
Funeris, ut dici possit praefectus Averno,
Et posse ad nutum Manes revocare sepultos,
Atque tribus leges quas vult imponere Parcis.
Hinc dubitant qui scire volunt mysteria Divum,
220
An Deus infundat rebus vim coelitus, unde
Conari haec ostenta queant: an protinus ipse
Vt sibi servata, faciat quaecumque videntur
Humanis miranda oculis, ut surgere Manes,
Extemplo sanari aegros, considere fluctus,
225
Atque procellarum ventos, lapidosaque solvi
Nubila, ab obsessis lemures depellere membris.
Sed labor affluxit divina arcana volentum
Rimari, et studium in ventos evanuit audax:
Nam quae scire vetat Deus, explorare nefandum est.
230
At quia reliquiae: nam quod post fata relictum est,
Relliquias nostri nomenclavere: nec omnes,
Nec semper curare solent: extrinseca virtus
Forsitan est, labi a solo consueta Tonante.
His ita decursis pro relligione, supersunt
235
Arma, quibus coelum soboles matricia tangit:
Quippe, velut celebrant, Romam, populosque Latinos
Scipiadum, et gentis Fabiae Mavortia facta:
Sic huius splendor generis Picentia regna
Irradians levat a tenebris et in aethera tollit.
240
Orta Tolentini domus haec praeclara tetendit
Latius illustrem longinqua per oppida famam,
Atque per ora virum volitans penetravit Iberos,
Ivit ad Euphratem, Boream peragravit et Austrum.
Longa patrum series, usque in prisca illa recedens
245
Saecla vetustatis, cuius vestigia nusquam
Iam superant, prima abscondit primordia gentis.
Vivebat stirps illa prius, quam gloria tantum
Spargeret ista recens lumen, ceu tempore brumae,
Cum desaevit hiems, sine fronde et floribus arbor
250
Vivit, et exspectat tepidi bona tempora veris.
Non clarebat adhuc: erat in radicibus omnis,
Quae tulit egregias, postquam labentia coelo
Saecula venerunt, fruges abscondita virtus.
Primus in hac heroum acie Nicolaus in auram
255
Venit, agens secum Martem, metuendaque Martis
Instrumenta, tubas, et tympana, quadrupedumque
Arma, quibus frontem, lumbos et tectora cingunt.
Scuta etiam, longasque sudes, tentoria, currus,
Et tormenta gravem muris latura ruinam.
260
Nec solum sortitus erat consortia Martis,
Qui solet ardenter nimis in certamina ferri:
Sed Pallas consueta gradu procedere lento,
Ac fraenare animos, et iungere viribus artem,
Semper erat coniuncta viro, cum bela gerebat.
265
Imperio primum Romanae praeditus aulae,
Magna sub Eugenio gessisse negotia fertur
Nam magno tunc aere merens genus omne Latinum
Implicuit gravibus bellis, quasi Romulus alter
Otia detestans, rigidisque exercuit armis.
270
Roma sub hoc sibi visa genus spectare Catonum,
Torquatum, et Decios, et vi sublata Camillum
Signa reportantem, Curiosque, et Larte superbum
Ac spoliis Cossum, Fabios, et magna Quiritum
Nomina, qui in pugnam patriis pro legibus ibant.
275
Illi adeo fuit ante oculos reverentia legum,
Et commune bonum, geminique peritia Martis
Scilicet illius, paci qui antiquitus intra
Moenia, et illius bello qui praefuit extra.
Sed neque tota viri potuit clarescere virtus,
280
Italiam bellis tunc involventibus omnem:
Quippe ubi Mars regnat, neque fas, neque iura loquuntur.
Tum Veneti contra Insubres, Insubria contra
Tuscorum populos asperrima bella gerebant,
Arvaque belligero flagrabant omnia motu.
285
Tum Genuae furor Alfonsum nova regna petentem
Contudit: ingentem meminit Caietae tumultum,
Vertice quae ex alto vidit concurrere classem:
Hinc Hispanum, illinc Ligurem, salientibus undis
Cum fremeret magnis totum clangoribus aequor.
290
Eugenium vero neque respirare sinebat
Tot casus Fortuna ferens: Germanica regna
Concilium gentes ad Basiliense vocabant.
Pontificemque ipsum, quem seditiosa Columnae.
Factio correptis Roma exturbaverat armis.
295
Graecia Romanas longo quae tempore leges
Oderat, ad nostros cupiens accedere ritus
Tota aderat cum rege suo, qui litora circum
Aegaeum, ioniumque fretum diffusa tenebat.
Post Graios venere Syri, gens proxima Ponto
300
Sidonio, magis expositi Borealibus astris.
Venere Armenii, tellus Aquilonia contra
Sidere sub Cancro residens Garamantas, et ustos
Aethiopas, quos astra premunt antartica misit.
Has mirata fidem gentes occurrere in unam
305
Tot populos vidit, tantas Florentia lites
Audiit, et magnis regnorum interfuit actis.
Hunc Veneti, quibus est sollers in rebus agendis
Ingenium, grave iudicium, prudentia, casus
Quae scopulo velut ex alto circumspicit omnes,
310
Militiae fecere Ducem, summumque magistrum.
COntinuo velut in celebrem productos arenam
Corda ferens generosa leo, qui fronte superba
Regalique supercilio considerat hostem,
Colligit ingenii vires, sese excitat ipsum,
315
Atque tot excelsis quot habet sacer ille senatus
Ardet responderi animus: res ardua et ingens,
Cui possunt pauci esse pares: nam parta tueri,
Et fines proferre, labor durissimus inter
Tot Reges, qui rem Venatam circum undique claudunt.
320
Imminet a Borea Caesar Germanica secum
Arma vehens, et Pannonii gens aspera bello.
Gallus ab occasu, cui sunt latissima regna.
Partehnopes autem reges dominantur ab Austro.
Qui tellus Hispania subest, Sardoaque, et Aetnae
325
Insula, et Italiae quidquid Diomedis ab oris
Tenditur ad ripas rapidi procul usque Truenti.
Quodque magis terrere potest, confinia tangunt
Hinc Otomanorum regum, qui litora Graeca,
Atque Asiana tenent: illinc Arabumque Syrumque.
330
Creta subest Turcorum oculis, maris ultima nostri
Insula: Sidoniis Cyprus contermina regnis.
Quae Sultanus habet rex immansuetus, et atrox,
Et populi nos illi omnes odere, Deumque.
Cerne quibus curis opus est, quo pectore, quantis
335
Viribus: Alcides isto sub pondere, quamquam
Hesperidum nemus, Antaeum, regemque triformem
Contuderit, quamquam vastarit Pergama, clavam
Linqueret, et posito fessum se diceret arcu.
Cuncta tamen praesenti animo Nicolaus ad unguem
340
Maturavit, uti sors et natura poposcit
Temporis ac rerum nunc praesentabat Achilem,
Nunc Fabium, Pyliumque senem: sed iugiter Argum,
Transiit ad Tuscos pro re coactus
Consilium: nec enim possunt insistere semper
345
Nostrae eadem, sic mos homini, vestigia plantae.
Tum veluti in saltum Nemeae, silvamque Molorchi
Illa lues famosa leo, Lernamque paludem
Hydra ferens longis septem cervicibus ora
Rura Arno praetenta ferox intraverat anguis:
350
Qui vorat infantem nudum, timidasque per urbes
Ibat, et incessu sinuabat terga superbo.
Anguis erat dux Insubrum, Ligurumque Philippus,
Grandia mente agitans, et non contentus avito
Imperio, Tuscos longa obsidione premebat,
355
Et similis valido, qui fortia robora quaerit,
Cum quibus obluctans exploret cornua, tauro,
Vestigabat opus, nervos ubi tendere posset.
Tunc habuit Medicem trepidans Florentia Cosmam,
Aere, clientelis, astu, ac sermone potentem,
360
Auspicio cuius populi utebantur Etrusci.
Hoc duce Romanis igitur Nicolaus ab armis
Solvitur, extemplo Tyrrhenaque transit ad arma,
Atque init imperii consensu insignia magno.
Exsultant Lydorum animi, qui maxima quondam
365
Regna ministrabant usque ad Benacida gentem,
Vsque ad Parthenopes agros, Campanaque rura
Trans Tyberim, per Picentum montana, per Vmbros,
Ante Fluentinam miles quam conderet urbem
Sylla tuus, cui post factum Florentia nomen.
370
Continuo turmas equitum peditumque maniplos
Discutiens, posuit Tyrrhenas ordine gentes:
Nec secus adversos paucis congressibus hostes
Terruit, ac timidas anates, fuliscasque palustres
Exterrere solet quotiens Iovis armiger uncis
375
Vnguibus, et rostro stagnum circumvolat unco.
Vici, arces, castella, urbes iam moenia pandunt:
Iam portis exire audent, errare per agros,
Et qui praeda prius fuerant, praedantur, euntque
Vltro lacessitum clausos in moenibus hostes,
380
Et raptis passim exuviis sua damna rependunt.
Oppida communi dudum squalentia luctu
Exsultant, hostemque procul laetantur abactum.
Sed Fortuna viro toties blandita, repente
Induit invidiam: quia consummata videbat
385
Omnia, quae aeternam poterant producere laudem,
Et quia se virtus tanto iactabat honore.
Ergo infensa duci, vultuque irata maligno
Venit ad Insubres, et sic affata Philippum est.
Res tua apud Tuscos, quae iam vicina triumpho
390
Pridem erat, adventu Nicolai impulsa relabi
Coepit, et in nihilum tendit: ceu lampadis ardor
Mobilis emuncto sensim tabescit olivo.
Heic opus est Nicolao alio. Si venerit, omnem
Ipsa operam tibi polliceor, fraudabitur hostis
395
Spe sua, et in casses virtus cadet irrita nostros.
Heic opus est Nicolao alio. Nec plura locuta est.
At quid opus multis? Quae sors heroas ad annis
Sustulit antiquis, hunc sustulit. Adspice qualem
Turnus, et Aeneas, prolesque Evandri Pallas,
400
Romulus, et frater, Marius, patrioque superbus
Imperio Caesar, qualem Pompeius, et audax
Hannibal interitum, qualem Telamonius Aiax,
Pelidesque tulit, qualem fortissimus heros
Amphitrioniades, odio Iunonis et astu.
405
Sic perhibet genus omne hominum, sic omnia clamant,
Saecula, Fortunae gravis est odiosaque virtus.
Insidiis igitur captus post mille triumphos
Clausit in obscuro squalentem carcere vitam.
Hic dum vita comes (tam relligiosa, piensque
410
Cura viro) Nicolae tibi delubra locavit
Magnifico sumptu: bis sex ubi sacra frequentant
Insignes pietate viri, noctesque diesque
Coelituum Patri laudem modulantur ad aras.
Cum vero Eugenium portenta audita moverent,
415
Vt patrem hunc Divum in sortem numerumque referret,
Ipse ut festa suo fierent celeberrima ritu,
Quinquaginta auri libras et quatuor huius
Contulit in sumptus operis, regalia dona.
Haec animae in coelum dos est satis ampla reversae.
420
Stipes heic extenta faciens umbracula fronde,
Quanta solet quercus longis altissima ramis
Arvit, et moriens tanta cum laude reliquit
Progeniem trinam: quarum quae maxima natu
Christoforus Venetis patri successit in armis.
425
Hic qualis, quantusque, foret, si cernere tentas,
Ipsum cerne patrem: non degeneravit ab illo.
Ille idem vel maior erat: monumenta supersunt
Plurima: nec titulis opus hunc ornare paternis.
Nec micat ut stellae splendore a Sole recepto:
430
Sed veluti Sol luce sua, qui clarus et ardens
Surgit, et adscenso noctem depellit Olympo,
Testari Verona potest, nec Brixia tanti
Est oblata Ducis laudes, et fortia facta.
Cinxerat has urbes dura obsidione Philippus.
435
Malleus Italiae semper saevire paratus,
Atque inferre gravem magnis cervicibus ictum.
Omnia quae Mavors solet intentare, labores,
Terrificos casus, rerum dispendia, frugum
Detrimenta, famem, morbos, incendia, mortes
440
Perpessi cives, cum vita et corpore functis
Ducebant praeclare actum, et superesse dolebant.
Lux subito talem tenebram patientibus orta est.
Continuo positis hoc in discrimine rebus
Castra movet ductor, totisque effulgurat agris
445
Ingens armatorum acies, auditaque passim
Classica, et horrifico montes sonuere boatu.
Insubres metus acer agit, per rura feruntur
Praecipites, tamquam nubes Aquilonibus actae.
Cingite graminea victori tempora fronde,
450
Qui colitis ripas Athesis, qui flumina Mellae.
Ste claro, illustrique loco sublime tropaeum
Cum spoliis: isto heroica cultu est.
Digna: triumphales labor hic sibi postulat arcus,
Insignes etiam ludos, quos vestra quotannis
455
Posteritas celebret, mansuro in saecula ritu.
Sicut ad Alphei ripas celebrare solebat
Gens magno Pisea Iovi, Nemeaea Lycurgi
Archemoro, Portune tibi tota Hellas in Isthmo,
Pro meritis Veneti tantis insignia patres
460
Oppida Taurisii, campis contermina Sili
Donavere duci. Mox tot splendoribus auctum
Clausit honorato mors immatura sepulcro.
Altera Iohannes tanto dignissima patre
Progenies, sub Francisco qui Sfortiadarum
465
Maximus evasit, teneris incepit ab annis
Discere militiam, duroque assuescere Marti.
Ipse inter primos Aquilae sub moenibus altis
Ductor erat, quando Brachium Franciscus ad urbem
Subdidit, et quando victis Picentibus ivit
470
Ad Venetos aere ingenti conductus, et illis,
Vix puber licet esset adhuc, tamen utilis armis,
Iam tunc in rebus clavum et magneta regebat,
Et cum pro Insubrum populis post fata Philippi
Sfortiades Venetum fregit: regna illa volentem
475
Vsurpare dolo, patriasque redegit ad undas:
Cum dedit in praedam castris adversa sequentes
Arma Placentinos, urbemque recepit et agrum.
Denique cum factus princeps in regna Philippi
Venit, et est summa rerum ditione potitus:
480
Sfortiades iuvenem per tot discrimina vectum,
Consilio, sermone, fide, belloque potentem,
Insignire aliquo praestanti munere adortus,
Connubio natae, et generi decoravit honore.
Sic Picena domus tot magnificata triumphis
485
Venit ad Insubres, et Sfortia signa secuta est.
Postquam contraxit tanto cum principe vinclum
Tale, senatorum praeses laetantibus urbis
Classibus, et sacro patrum applaudente senatu
Protinus evasit: tandem, ut maturuit aetas
490
Vltima, coelesti moriens successit Olympo.
Nicolei proles Baldus, si respicis annos,
Tertia, si grande animos, et fortia facta,
Prima, sub ermigero, stellis nisi credere vanum est,
Marte satus fuerat sic testabatur imago,
495
Sic studium, sic arma dies crepitantia totos.
Praeda nec tanti, nec dulcia pignora tanti,
Quanti acrem pendebat equum, quem Punica tellus,
Quem Tagus Hesperius mittit, quem Thracius Hebrus,
Quem Calabri saltus, rigido manus aspera ferro
500
Semper, et assidua tinctum ferrugine pectus.
Quidquid eques niti, quidquid pedes, vel hasta,
Aut arcu, iaculisque potest, audebat, et ipsos
Tyndaridas levibus poterat praevertere plantis.
Pythia vicisset si tempestate tulissent
505
Fata virum prisca: vicisse OLympia, quamquam
Illuc ex toto pubes concurreret orbe:
Isthmiaque et ludos Nemeae. Decorandus oliva,
Malo, pinu apio feriis potanda Latinis
Qui biberet dignus Romano absinthia ritu,
510
Quique suam fractis intraret moenibus urbem.
Illa aetas tot clara viris, tot splendida rebus
Eximiis, et tot bellorum exercita motu,
Non habuit Mavorte parem. Plerique feruntur
Ausi hominem tentare armis, quos protinus egit
515
Praecipites velut imbellem sine sanguine turbam.
Si dandae Samiis aures ambagibus essent,
Sicinius Dentatus erat vel fortis, et audax
Progenies tua Sordellus Cadmeia Manto:
Namque per Europae populos Sordellus et urbes
520
Ivit bella gerens, totoque redivit ab orbe
Victor ut Alcides: decus hoc tibi Mantua tantum.
Nec minus a Baldo veniens Antonius, armis
Quam pater impendit studium: meminere Calabri,
Ipsa Dicarchei meminerunt litora Ponti:
525
Nam ducis Alfonsi, qui rex post fata parentis
Parthenopen tenuit miles fuit, omnia secum
Quae faciunt heroa ferens, sublimia corda,
Ingenium praestans, solidum, patiensque laborum
Corpus, ut Aeacides Pyrrhus, quem sustulit Argos:
530
Vt Tydeus, et qui vidit Stygia aequora Thefeus.
Est locus Italiae praerupta Ceraunia contra,
Sub quibus est Aulon duplici contermina Ponto,
Dicimus Hydruntem: via qua brevis, aequore ripas
Angustante suas, est ad Dodonea regna.
535
Ingruit heic clades nostris horrenda diebus:
Quae nisi concursu facto resecata fuisset
Ante recens gangraena pedem quam figeret altum.
De nostris actum regnis erat. Arma repente
Miserat huc magno Turcus molimine et urbem
540
Ceperat, ac totos complerat milite campos.
Perculit Italum subitus pavor: ingemuerunt
Montani Allobroges, in quos velut aggere fracto
Ista lues Italis erat incursura subactis.
Venit in auxilium fidei cum navibus altis
545
A Ligurum populis Fulgosus origine Paulus,
Venit et Alfonsus secum, velut alter Iason,
Delectos heroas agens in proelia: quorum
Vnus erat nitidis radians Antonius armis.
Heic terris, pelagoque ingens utrimque tumultus
550
Factius, et arserunt funesti incendia belli.
Implevere causas congesta cadavera vales,
Et fumante solo cruor in vicina cucurrit
Aequora, et humano rubuerunt sanguine fluctus,
Vsque ad Corcyrae cautes, Lilybaeaque saxa.
555
Vrbs profligato tandem sibi reddita Turco,
Venit Aragonii rursum ad consortia regni.
Gentis habens decus ante oculos matricius heros,
Visus his in bellis contra Machometida turbam
Accepisse novas vires, et Tydea, Pyrrhum,
560
Aiacem valuisse unus: nec enim fuit usquam
Turbine qui tali premeret, qui fulmine tanto
Sterneret audaces Saracenica femina Turcos.
Talibus Alfonsum meritis Antonius emit:
Emit et aeternum quod non delebitur umquam
565
Nomen apud celebres rigidi Mavortis alumnos.
Vt belo, sic pace bonus: non aspera tantum
Arma gubernavit: sed dum regnavit Arago,
Dum sceptro illius gentis Fortuna pepercit:
Praefuit et populis doctus componere mores.
570
Et tetricas animo leges condire paterno
More Numae, plebisque graves sedare tumultus.
Dum gradior meditans per nomina clara virorum,
Huius gentis adest decus immortale suorum
Ian Franciscus, agens magno duo nomina in unum
575
Omine. Nam fortes postquam pervenit ad annos,
Dicitur heroum vires habuisse duorum.
Hic Baldo sobrinus erat: hunc vidimus ipsi,
Cum foret Italiae summis de rebus habendum
Concilium, Roma missum, Sixtique ferentem
580
Ad magnos mandata Duces, qui bella gerebant
Adversum Venetos, urbem adventare Cremonam.
Concilii locus iste fuit: Ferraria vero
Caussa mali fuerat: populos involverat armis
Dum cupit aligeri fauces evadere Marci.
585
Munus id ut magna cum maiestate peractum,
Romulei Martis grandes suscepit habenas.
Tale magisterium, titulos Ecclesia tantos
Tunc homini Romana dedit, quem scire videbat
Pacis et armorum formam, moderamen et artem.
590
Officio tandem functum, cum Teutonus arma,
Lite gravi super agrorum confinibus orta,
In nova compulsus rueret de montibus altis,
Conduxere virum Veneti: sed fata dederunt
Talibus eventum bellis tristem atque cruentum.
595
Nam cum sorte pari gentis duo sidera nostrae
Occubuere simul, duri duo fulmina Martis:
Scilicet hic, et tu nostris Roberte Camenis
Deplorate satis. Fati cum nuntia Romam
Venit fama tui: nam tunc ego templa tenebam
600
Trans Tiberim: flevi misero tua funera cantu.
O funesta dies, quae vos atrociter ambos
Sustulit: infaustis lux annumeranda diebus,
Quos veteres fasti reprobant quos aspera fecit
Infames fortuna: velut quae perdidit uno
605
Tot Fabios bello, vel quae Thrasumenia vidit
Proelia, Cannarum exitium Trebiaeque ruinam,
Alliaci lacrymas, infandaque funera luctus.
Vestra Italis virtus erat: erat ardua moles
Externas contra gentes, quas nostra quotannis
610
Contra regna odiis furor immortalibus armat.
Vos flevere hostes etiam: Germania vellet
Non licuisse sibi tantum: neque gloria, vestro
Quae venit ex fato, grata est victoribus ipsis.
Sed Martis facit ista furor. Crudelis Enyo
615
Quid faciat nescit, donec fecisse dolendum est.
Fecistis saltem genus immortale: redundat
Hoc decus in vestros haec gloria tanta nepotes.
Plura, nec ignoro, memorare propaginis huius
Facta, viros plures, qui praeteriere, manentque
620
Fas mihi: sed virtus tantum pertaesa laborem
Deficit. Hoc specimen satis ostendisse. Caracter
Omnibus unus inest. Alii discantur ab istis.
Quippe aliae gentes aliquos habuere: sed omnes
Haec tulit illustres, nec avitae degener artis
625
Vllus adhuc generis venit de sanguine tanti.
Neu credas armis tantum valuisse, Gigantum
More, quibus solae fecerunt nomina vires:
Iustitia pietate, quae Numina nobis
Conciliant, quae nos retinent in pace, valebant.
630
Tu vero cui nobilitas antiqua Tohannes,
Cui nati, cui res opulens, cui fama, decusque
Multimodum, quamvis ea, quae tua prima iuventus
Eximia cum laude tulit, dimiseris arma,
Non minus es felix: nec enim secordia rupit
635
Hanc operam. Fortuna fuit, quae regna gubernat,
Quam damnare nefas, magni fortuna Tonantis
Est ancilla: Dei nutum congnoscit et implet.
Sed tamen hoc damnum lucro meliore rependit,
Et facit ut claris aliquod maioribus addas
640
Non vulgare decus: nam dum tua provida cara
Haec fieri monumenta iubet: cano namque tuorum
Te impulsore patrum laudes: bene consulit illis,
Et prohibet nasci tantarum oblivia rerum.
Hoc est iure tuum, quod es illustrator avorum:
645
His titulis, splendore isto fraudabere numquam.
Adde quod in tanto regnorum turbine rebus
Sors tibi servatis (tecum iam leniter egit)
Tempora, quae gravibus studiis impendere possis.
Gallorum sub rege dedit: dedit otia sanctae
650
Plena voluptatis, quae sunt concessa volenti
(Quisquis is est: nam Regis amor complectitur omnes)
Degere felices sine seditionibus annos.
Et licet anguigero fueris pars magna senatus
Sub Duce, militia quamquam decoreris equestri,
655
Non tamen ad sacros clausa est tibi semita fontes.
Nam neque militiam, nec magna negotia regum
Explodit virtus: sanctae vero omnia Musae,
Quae virtus: sanctae vero omnia Musae,
Quae virtus concedit, amant. Lege praeteritarum
660
Tempora, et annales rerum, coniuncta videbis
MArtia Pieridum studiis, et cantibus arma.
Iulius armorum columen, qui stravit ab oris
Hesperiis, usque ad Tigrim, terramque fretumque,
Dum gereret totum bella illa audita per orbem,
665
Scribendis operam libris, dabant. Inter Eoos
Magnus Alexander populos, arma inter et hostes,
Dum litui clangore tonant, incumbit Homero:
Dum manus una tenet gladium, manus altera librum,
Perlegit armatus pugnans Danaumque Phrygumque.
670
Bella suis igitur non interdicit Apollo,
Et sinit Aonides castris assuescere Musas.
Ad Martem Musasque simul te gloria patris
Excitat: ipse etenim studium sectatus utrumque.
Nam tener illustri sub praeceptore Latino
675
Indulsit sermoni operam: genitori sub ipso,
Qui fuit armorum nulli splendore secundus
Militiae, et virides bellando exercuit annos.
Mox ubi maiori iam maior tempore virtus
Affuit: illustres animo versare triumphos
680
Coepit, et ad magnos iter est ingressus honores.
Sicut prima leo cum iam pertransit aetas,
Quam primum incurvos duris mucronibus ungues
Invaluisse videt, iam non dignatur inermes
Debellare feras: tauros praedatur et ursos.
685
Sfortiadum princeps, qui tunc victricibus armis
Insubrum Dux factus erat, cum mittere regi
Vellet Aragonio Campana in regna reverso
Suppetias contra Andegarvos, praefectus agendis
Est pater auxiliis, magnarum exordia rerum.
690
Hunc Picentis adhuc ripae meminere Truenti:
Fudit ubi Picenine tuas Iacobe phalanges.
Troia virum meminit: meminit Nuceria, quando
Iunctus Aragoniis Gallorum ingentia castra
Fudit, equis tribus in belli fervore peremtis,
695
Correpto in pugnam clypeo pedes ivit, et hostem
Sic contrivit, uti segetem solet horrida grando.
Rursus ad Insubres rediens, eques atque senator
Protinus evasit, duplici decoratus honore.
Mox adversa virum rapuerunt fata relicto
700
Semine praeclaro sexus utriusque: sed in te
Tota Tolentini domus inclinata recumbit.
Tu generis columen: tu viva parentis imago:
Vnde, velut quandoque nemus descendit ab una
Arbore, proveniat series aeterna nepotum.
705
Ergo age sublimes animos, innataque genti
MArtia corda tuae discas, ut tempora poscunt,
Ad placidum vitae genus inclinare quietae.