Antonio Geraldini carmina, 2

Reference basis text: J. F. C. Richards, 1966

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


2. ad divam virginem Mariam quae Florentiae nuntiata nuncupatur

Aeterna o genitrix regis Olympici,

Quem tu virgineo pectore concipis,

Tunc cum dixit "ave" nuntius angelus,

Virgo, es praecipuum numen Etruriae,

5

Hic cunctis celebris gentibus Italis,

Hic felix et ades gentibus exteris,

Concedisque pia voce petentibus

Optatum auxilium siderea manu.

Tyrrhenum decoras lampade lucida

10

Hac virgo populum culta sub aede; nunc

Hic maior tripodis numine Delphici

Ara est, cornigeri nobilior dei

Haec fonte est Libyco, denique quercubus

Dodonaeque sacris notior omnibus.

15

Templis ditior haec est Epidauriis

Delubris Iovis et maior Olympii.

Exustos aliquos febribus aridis

Tu sanas manibus fausta salubribus,

Aestus abiiciens artubus igneos

20

Aetnaeis nimium persimiles iugis.

Morborumque abigis pestiferam luem,

Si quando incubuit pectoribus virum

Vel contagio vel temporis impii

Execranda sitim vis rabidam ciens,

25

Fibras luctificis ignibus ambiens.

Contractos rigidis articulis foves,

Distendens solitum membra per ordinem,

Claudis restituis officium pedum,

Vt rectis hilares passibus ambulent,

30

Et caecis tenebras luminibus fugas.

Obtusos aliis diva aperis favens

Sensus, ut patulis auribus audiant.

Clausis eloquium fundis ab oribus

Caelesti nimium nectare dulcius,

35

Et quod melle magis tangit Hymettio.

Horum lingua potest findere marmora,

Plumbis visa mihi obtusior omnibus.

Te clamat miseris navita vocibus,

Si vidit variis fluctibus aequora

40

Spumosisque vadis cana tumescere,

Convolvique nigris aestibus omnia,

Visis flaminibus naufragium timens;

Auscultasque virum vota precantium,

Sive hi vulneribus letiferis iacent

45

Perfossi galeis non capita abdita

Securis, vel habent pectora saucia

Non sananda manu sive Melampica

Chironis vel ope, aut arte Machaonis.

Audis diva preces pectore supplici

50

Effusas hominum extrema videntium et

Mortis supplicium, nocte natantibus

Iam iam luminibus luce sub ultima.

Haec miranda facis, virgo perinclyta,

Quae Lesboa nequit iungere barbitos

55

Nervo nunc tenui versibus arduis.

Terras frugiferas, velivolum mare,

Caelum nubiferum, claraque sidera

Clemens innumeris tu meritis reples.

Sincerum validis me, dea, viribus

60

Conserva, et solidus sit vigor artuum

Totius generi stelligerae domus.

Sensus aetherii mentibus haereant

Et voces placidis moribus insonent,

Quae cunctis placeant gentibus et deo.