Quinto Emiliano Cimbriaco encomiastica 1

Reference basis text: M. Freher, 1601

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


Asteridos carmen tenui praelusimus orsu,

Quo Turcarum acies, inimicaque bella canebam,

Pulsatamque Rhodon, partumque ex hoste trophaeum.

Nunc mihi fert animus laudes uulgare per orbem

5

Caesaris, ac gestis sic addere rebus honorem,

Ordiar, ut regem diuino Caesare natum

Legere Ausoniae, quibus est optare potestas

Rectorem imperii, uel tradere signa Quiritum,

Victrices aquilas, regni diadema secundi.

10

Qua re stelligero sese iam gloria caelo

Tollit, et immensum sperat per saecula nomen

Austriacae gentis, tam longo stemmate auorum

Nobilis, ac magno praesentis numine Regis.

Sed nec fortunae inuidiam, nec facta silebo

15

Brugarum, plusquam crudeli morte luenda:

Quae ieiuna fames, quae pestis adegerit ipsos

Et reserare fores, et dicere uerba precantum

Suppliciter tristes, quamuis in carmine uires

Sint mihi praetenues, tantarum ad pondera rerum.

20

Ergo Castalides praesentia numina Vatum

Ferte pedem mecum, facilesque in uota uenite:

Si uestro quondam solum pellectus amore

Sacra fero, citharamque mouens plectrumque sonorum,

Sedulus ingredior Musarum templa sacerdos.

25

Et tu Cirrhaei Caesar mihi numinis instar.

Quaeso faue coeptis: mea si tibi plectra mouentur,

Si tua Daphnaeis praecinxit tempora ramis,

Et me palladio quondam manus induit auro,

Annorum lustris nondum mihi quatuor actis,

30

Sponte tua sacras dignatus tradere lauros:

Qua torquet Naucellus aquas, ac gurgite flexo

Raptus in Adriacos currit sine nomine fluctus.

Tu quoque, Sigaei custos, uel nominis autor,

Maxmiliane, mihi decus admirabile et orbi,

35

Summaque Strimonii uel debita gloria Martis

Cui nunc diuinos resonant mea carmina honores,

Ingredere ad citharam, uotisque assuesce uocari.

Aspice Cimbriacum iam nunc tua facta canentem,

Non quo terribilem prosternis Teutona uultu,

40

Gallorumque acies, aut duros caede Sycambros,

Aut Morinos, Celtasque truces, Batauosque furentes,

Sed quo pacatum moderaris Apolline Martem,

Cum tibi Cecropias resonat facundia uoces.

Et loquitur tecum positis Tritonia monstris.

45

Caesar ubi proprias sensit torpescere uires,

Ingentes quondam (tantum insperata senectus

Secum affert sensim) nec iam sufferre labores

Bellorum possit, coelum speculatus et astra,

In longum coepit grandes extendere curas,

50

Quis quondam imperii currum moderetur habenis

Plus aetate uigens, maiorque ad munia Martis

Surgat, et ad pacem. Qualis confectus ob aeuum

Getulus quondam pastor, cui regna relinquat,

Extremis alium quaerit fugientibus annis,

55

Cui proprias committat oues, doceatque repertos

Fontes, et raris habitata mapalia tectis:

Haud aliter Caesar, numen uenerabile terris,

Atque decus fidei, Christique uicarius alter,

Siue secundus apex, cui regni tradat habenas,

60

Quaerebat, terris ubi cedet debitus astris:

Ne sacrum imperium rapiat dum perfidus hostis,

Seruitioque premat gentis uexilla fidelis.

Et iam belligeri feruebant Pannonis arma

Austriacas pressura urbes, dum Caesar ad oras

65

Filius Oceani, iustas ulciscitur iras.

Ac si stelligeri Martem regnator Olympi

Captiuum uideat, non curet regna minora,

Sed totis natum redimat coelestibus armis.

Praeterea crebris etiam tum caedibus ipsam

70

Ausoniam late uastabant agmina Regis

Saeua Dicarchei, propiusque incendia belli

Horrebat tellus quondam regnata Quirino.

At contra diuis ibat Malatesta secundis

Ille triumphator Veneto sub Marte Rubertus,

75

Cuius ob auspicium Calabri cecidere sub armis.

Ergo magna nouos spectauit Roma triumphos.

Hunc iuxta haud aliter ductorem flamma subibat,

Ac si Peliden quondam sequeretur Achillem

Ipse Menoetiades, quos et genuere sorores.

80

Tum quoque Boiorum gentes ab origine prisca;

Insubrumque duces, Mantusque Bianoris urbes,

Atque Fluentini communi forte ferebant

Herculae et Alcidae cognomina, et arma secuto

Ductore et Calabro Getici Mauortis alumno,

85

In Venetos bellum Phrygia de stirpe creatos,

Qua ferit extremas uiolentior Adria terras:

Seu furor inuidiae, seu regnorum aemula uirtus,

Seu fatale odium, tantos mouere tumultus.

Et miseram Scodram Turcarum saeua premebant,

90

Quae modo Hydronteos popularant agmina campos

Iam capta et saeuo direpta Chalcide bello.

Hac iter est, quoties tristes Nabataea furores

In nos castra mouent, iurataque signa sequuntur.

Tunc et Carnorum uariis incursibus oram

95

Vastabant Turcae, currit qua fonte Timauus

Septeno, et rapidas uoluit qua Soncius undas,

Ingressi caedes et tristia damna tulere.

Vidi ego Noriciae qua se subducere colles

Incipiunt, nostros crudeli caede peremptos.

100

Saepius haec rabies Carnorum terruit urbes:

Donec gens Venetum statuit munire Grauiscas,

Hostis ob incursum, et fido custode tueri.

Sed nec Gallorum gentes non Marte furebant:

Ac nostro penitus semoti ex orbe Britanni,

105

Saepius Oceani missa trans aequora classe,

Raptabant furtim uicino ab littore praedas.

Nec minus horridulo subiectus Sarmata coelo

Arma sequebatur, nec uictus praelia Dacus,

Sic quos terrificis propriis premit imbribus Vrsa,

110

Non pacem Hesperiae gentes, non ocia habebant.

Tristia praecipue saeuus Rex arma mouebat,

Qua sol Herculeas prono petit aequore metas,

Et lauit excurso fumantes aethere currus.

Certabant fidei causa, pendebat in armis

115

Mars dubius, longo currit qua flumine Baetis.

At nunc hostiles toto premit agmine turmas

Hispanus fidei cultor, gentisque nefandae

Ingens uastator, ritusque oppressor iniqui.

Sic eat, o decus et stellantis gloria coeli

120

Christe precor, pereant gentes et sacra nefanda,

Mahumetique fides, saeuique potentia regni.

Sic uexari orbis, sic omnia feruere bellis,

Non sectae populis nostrae non gentibus ullis

Iam non esse odium, toto discordia mundo

125

Bacchari. seu sponte homines in bella ruebant,

At si coelestes non haec mortalia curent,

Auertantque oculos, nec tristia facta luantur:

Seu tales motus ingens poscebat et ordo

Fatorum, et coeli series arcana mouentis:

130

Non uitium rectoris erit. Sic aequora uenti

Aeolii quondam refracto carceris antro

Hippotade inuito miscent. Saeuasque procellas

Quisque sua regione mouent, freta concita feruent,

Horrendumque tonant. Esto mihi credere, magnum

135

Sic statuisse Deum, cui sunt haec omnia curae,

Vt regnaturus discat sperare triumphos,

Expertus toties prorumpere uictor in hostes.

Sydereum quondam regem sic bella Gigantum

Tentauere Iouem, posset quo dignus haberi

140

Coelorum imperio partis ex hoste trophaeis,

Victorique suo seruiret regia mundi,

Hinc metuens (quidem longe non prouidet illud

Diuinum pectus, uel mens bene conscia recti?)

Imperio exitium, sacras grandaeuus ad aras

145

Caesar in aeternos conuertit lumina sensus,

Suppliciterque manus tendens in uota poposcit

Ire Deum, ne se uel debita fata relinquat

Ingressum, reliquos liceat securius annos

Exigere, et curuam melius finire senectam,

150

Quando onus imperii iam tot portauerit annis,

Nunc humeris tandem fessis optare quietem.

Ipse paret terris, nutu si regna reguntur

Ac superum imperiis, alium qui frena subire

Possit, et in populis aeternam ferre quietem.

155

Sic fatus supplex oculos tendebat in astra.

Audiuit pia uerba Deus, iustasque precantis

Expendit uoces, statuitque in uota uenire.

Et iam tempus erat, terras cum bruma rigentes

Cogit, et Arctoum constringit frigore pontum,

160

Et moestae quaerunt syluis sua tecta uolucres,

Insonat et Boreas, spoliataque frondibus arbos,

Phillyridesque senex inflectit semifer arcum,

Et Mars desertis uacuus terit ocia castris

Inculti ad gelidas spaciatus Strymonis undas,

165

Aut qua sublimem Rhodope se flectit in Arcton,

Armorumque redit posito Bellona furore

Ad superos, narratque graues ex ordine pugnas,

Quas animosus Atax, quas Maurus fecit, et Indus,

Sauromataeque truces: patris stupet aula tonantis.

170

Maximus hic Caesar solito de more uocauit

Concilium, magnis quoties de rebus habetur,

Qua gens turritam Francfordia possidet urbem.

Haud mora, Caesareo iussu uenere uocati:

In primis sacro quibus est optare potestas

175

Imperio regem, quorum Beretholdus ab oris

It Maguntinis, cui circum tempora uittae

Albebant gemini tenues insignia honoris.

Hunc portabat equus maculis uariatus, et auro

Insignis, cui sella nitens, phalerisque decorum

180

Instratum, grandi comitum subeunte caterua.

Qualis ubi Lyciam Delphis commutat Apollo,

Aut sacrum Ortygiae gaudens Phithona reuisit,

Hunc iuxta Hermanus subiit regnator ad undas

Rheni, qua quondam gens Agrippina resedit,

185

Nobilitate nitens, numerosoque agmine septus.

Post et Ioannes uestis praediues et auri,

Plus centum comitatus equis, quem belliger omnis

Excolit, ac Treuir sacro ueneratur honore.

Hinc magnum ingreditur praeclara stirpe Philippus

190

Concilium illustris, cui seruit corniger Ister,

Et quem mirantur generosa Palatia Rheni,

Noriciique truces, Rhetiusque asperrimus armis,

Ac nemus Hercinium, sub quo Germana triumphos

Pubes aequauit ueteres, et facta Quiritum.

195

Venit et Hernestus Saxonia missus ab oris

Vsque tuis, quo non praestantior alter in armis

Bella mouere manu, saeuos concurrere in hostes,

Pallentes reuocare globos, aut ponere castra,

Aut dubiam Martis causam decernere ferro.

200

Hunc portabat equus longe uelocior Austris,

Candidior niuibus, quas nondum contigit ullus

Pes hominisque feraeque. Hinc prisco sanguine auorum

Insequitur terrae Brandeburgensis alumnus,

Ac princeps magno cunctis dilectus amore:

205

Tam miti imperio populos moderatur et urbes,

Nullus inferior bello frenare furentes

Hostiles acies, cum martia sumpserit arma.

Mille alii subiere Duces, Comitesque potentes,

Atque oratores, quorum si nomina fabor

210

Secretim, offendam diuinas Caesaris aures:

Tam longum carmen, tam longa exorsa secutus.

Non tamen antiquas intexta aulaea figuras

Praeteream, quamuis spaciosi iugera campi

Currimus, atque datas metas optamus obire.

215

Hic erat Austriacum genus usque ab origine ductum,

Et repetita mihi ueterum modo facta parentum,

Hic solis lunaeque uices, hic quatuor anni

Tempora, et instabili labentia sydera motu,

Et quae perpetua raptat uertigine mundus,

220

Cerneres, et geminos sinuosis orbibus angues,

Sublimemque Arcton, condit Styx atra minorem,

Illic et pigri uidisses plaustra Bootae,

Andromeden Persei, Bacchi Minoida amores:

Altera uicta manus, passis per colla capillis,

225

Atque Deos atque astra uocat, uocat altera amantem

Ingeminans, Theseu redeas mihi perfide Theseu,

Quo fugis? his surdas implebat quaestibus auras.

Vela dabat Theseus dulces oblitus amores.

Illic coeruleas Tritones nare per undas,

230

Ac leuiter flantes spectasses aequora uentos,

Et quae stelligerum secat orbita lactea coelum.

Inferius nubes, et tela trisulca tonantis,

Terrificasque trabes nulla ratione negantes,

Tum cadere ex alto compressis nubibus imbres.

235

Et patrem Oceanum totam circundare terram,

Perpetuoque inter sese concurrere fluctus,

Quare nunc crescunt, nunc aequora nostra residunt,

Alternantque uices, sol qua descendit in undas,

Et qua mane recens optato lumine terras

240

Spargit, et humectae fugat astra cadentia noctis,

Hinc Eurus perflat Titonia regna relinquens.

Illinc occidui genitabilis aura Fauoni,

Quos inter stridet Boreas ab uertice mundi,

Et contra surgens Boream depressior Auster.

245

Stat tellus immota, rigent sub frigore utrinque

Perpetuo geminae. non est habitabilis aestu

Inter utrasque, suo diuisae ex ordine partes:

Frigore sol medias iunctim moderatur et aestu,

Illic Antipodes, nos hic habitamus, et ipsam

250

In ternas limes partitus disparat oras.

Ad Noton est diues Getuli terra leonis:

Aphrica ab imperiis Atlantis ad hostia Nili,

Contra Asia ad Boream longe procurrit utroque:

Has inter Scythicis Europa potentior armis.

255

Tum poterant urbes, poterant et regna uideri

Semotim, et uario labentia flumina cursu,

Ingentesque lacus, et grandi uertice montes,

Vt quae Pannonios alpis, flectuntur in arcus,

Contra Barbaricos uel munimenta furores.

260

Praeterea Taurusque Cilix, et poena Promethei

Caucasus, atque humeris coelum qui sustinet Atlas.

Caspius, et superis propior qui surgit Olympus,

Quem non terribili percellunt turbine uenti,

Non nubes gelidaeque niues, saeuaeque pruinae;

265

Quaesitumque antrum Vulcani, at triste cubile

Enceladi crebris conflagrans ignibus Aetna,

Et quos terrigenae quondam struxere Gigantes,

Ausi stelligero regem depellere coelo:

Non procul Eridanus Phaethontis grande sepulchrum,

270

Quod moestae lachrimis quondam sparsere sorores,

Donec paulatim liquefactas abstulit alnus.

Inde pater Tybris, tum Rhenus proximus Istro

Ad fontem, quamuis post in diversa fluentes,

Rhenus ad occasum solis, fluat Ister ad ortum.

275

Praecipitansque Ararim Rhodanus tam longa morantem

Flumina, diuitiorque Tagus, uel Betis Hiberus,

Tigris et Euphrates, tu Ganges, Nilus, Hydaspes,

Sperchiosque senex, et moestis Inachus undis.

Te Benace loquar casus imitate marinos,

280

Et quondam inferni ueneranda silentia Auerni.

Nil habet hoc coelum, nil tellus, nil mare uastum,

Quod non praesentent uariis aulaea figuris,

Ac pascant animum naturae arcana secutum.

Nunc taciti pompas uestis transimus et auri,

285

Ac uarias Arabum merces, pictisque tapetis

Instratas sedes, Indi quas nobile dentis

Sustentabat opus, secta testudine factas,

Quis delubra Deum festina fronde per urbem

Velatam, et sacrae nituerunt cultibus arae,

290

Priuataeque domus, ac regia caesare digna.

Si quis scire uelit, longe maiora requirat

Quam festinanti liceat narrare seorsum,

Talis erat cultus, talis modo Caesaris aula,

Qualem crediderim superis, cum Iuppiter olim

295

Exhibuit mensas laetus post bella Gigantum.