Girolamo Balbi carmina, 54

54. ad Muranum pictorem

Murani! Latiae decus Thaliae,

Et Pandioniae nitor Minervae!

Natura astrifero parens rotatu,

Quod plaga creat aequinoctiali,

5

Aut foecundo Hyperionis vapore,

Tu dextra simulas potentiori.

Spumas edere tu maris ruentes,

Coam perficere et potes Dionem.

Sed vultus pueri decentioris

10

Nobis nunc tenui exprimis tabella.

Altas ut volucri celer meatu

Cum carpat teneri rosas decoris,

Florescat viridi puer iuventa,

Huic cedant operi severiores

15

Vultus Phidiaca manu politi,

Victus Praxiteles, Scopasque Mentor,

Lysippus, Calays, Myron, Apelles

Mirentur pueri decentioris

Binas lampadas igneo micantes

20

Vultu purpureis rosis decoro;

Sic mixtus tenui rubore candor,

Sic vernos redolentia ora flores,

Sic sparsi minio nitent capilli,

Cernenti ut gracilis decus tabellae,

25

Ignis molliculas edat medullas.