Girolamo Balbi carmina, 78

78. in Titum Pamphilum

Impuras, Tite, basiationes

Emis, dum pueri rapacioris

Addixti tabulas, togas, libellos,

Structas Euganea domos in urbe,

5

Et musis geniale rus dicatum;

Et quicquid rapis, hinc et inde donas,

Munus, quin etiam mihi Kalendis

Mai; quod dare solitus fusti,

Nunc donas puero rapaciori,

10

Quae te tam mala mens, furorve cogit,

Vt hunc foetidulum, novum Cinaedum

Antiquo mihi praeferas sodali?

Exclamare libet, miselle, nostro,

Nostro munere, tu irrumas Cinaedum.