Girolamo Balbi carmina, 85

85. ad Aegidium Delphum

Aegidi! Clariae decus cohortis

Qui versus celebras severiores,

Et Musas redoles Maronienas!

At nos perlepida procacitate,

5

Iucundos epigrammaton libellos,

Mollesque hendecasyllabos iocamur,

Genus carminis imbecillioris.

Nos nudum canimus Thalassionem.

Quare si graciles amas libellos,

10

Et lusus faciles levesque nugas,

Scribas deposita severitate.

Canamus lepidos iocos, canamus!

Haec si dixeris ore non molesto,

Mittam perspicuos iocis libellos.