Girolamo Balbi carmina, 101

101. in coenipetam

Quae testam mala mens, furorve cogit!

Quid langues miser esuritione!

Bis sol occiduus rotas pruina

Tinxit, Delia bis opus peregit,

5

Nec potus fovet, aut cibus palatum,

Domi Cecropiae madent olivae,

Ales Phasidos, Africusque nidus,

Pigmaeo volucris madens cruore.

Mullus, sumen, aper, columba, perdix,

10

Et langues miser esuritione.

Erras anxius inde et hinc per altos

Colles, per fora, circulos, tabernas;

Si quis te vocet ad suam lagenam.

Iam nostro Ambrosio es gravis miselle,

15

Prandeas semel ut domi, precatur.

Hoc durum nimis, et nimis molestum,

Et fame decies perire mavis.

Quid tanta precer esuritione?

Ad mensam Iovis auream recumbas.