Girolamo Balbi carmina, 200

200. de eadem

Quid sistis celeres gradus? quid aures

Ad vocem adrigis; heu viator! haec est

Fandi nescia; quippe sculpta Cypris,

Abi, quo properas, abi viator.