Francesco Pescennio Negri carmina ad Cosmodystychiam pertinentia, 3

3.

Qui cantu colitis pio Camenas

Terpandri Ismeniaeve vel Pelasgi

Saccae legibus abditam per artem;

Qui Permessidos ora proluistis

5

Alto gurgite; Quisquis astra certis

Scrutatur numeris statumque rerum

Scit caelestibus applicare causis,

Et quicumque abacos arat vel aequor

Docti pulveris imprimit figuris,

10

Gerrhas perlegito tui Celaeni

Naso quo Canius solet Catones.